Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis
responsum est quam missuros, qui de controversiis
eorum cognoscerent statuerentque.
[2]
Lacedaemoniorum
deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt,
et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis,
ut restituerentur. Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt.
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt,
[3]
Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab
senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi
de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
[4]
hos tamquam
medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex:
erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri
et participes.
Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere,
[5]
quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam
neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse;
minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.
[6]
itaque circumspiciens dicta
factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab
omni mentione et contagione Romanorum abstinebat,
ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue criminum genere exasperari patris animum sentiebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.