Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
censores fideli concordia senatum legerunt.
princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus
pontifex maximus:
[2]
tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia
attributa divisaque inter se haec confecerunt: Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod
praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam inseruerat;
[3]
theatrum et proscenium ad Apollinis,
[p. 106]
aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas
albo locavit; et ab his columnis, quae incommode
opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.
[4]
M. Fulvius plura et maioris locavit usus: portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices
post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius
censores locaverunt imponendos;
[5]
basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis tabernis
quas vendidit in privatum;
[6]
et forum et porticum
extra portam Trigeminam, et aliam post navalia et
ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim et ad
aedem Apollinis medici.
[7]
habuere et in promiscuo
praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam
adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi
fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum
duci non est passus.
[8]
portoria quoque et vectigalia
iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque
loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent
paterentque populo curarunt.
[9]
mutarunt suffragia,
regionatimque generibus hominum causisque et quaestibus tribus discripserunt
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.