previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. [2] praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C.. Maenius. ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt.

principio eius anni, [3] quo A. Postumius Albinus et C.. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota. [4] hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, [p. 91] confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleiet, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, [5] petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, [6] deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope necessarium esse: [7] ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri. [8] consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, C.. Maenio Sardinia. [9] Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. [10] is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, "quaero" inquit "de te, L. Minuci, cum confectam provinciam nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit. [11] si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii modo, [12] quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? dictu quam re facilius est provinciam ingenio ferocem, [13] rebellatricem confecisse. paucae civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque venerunt; ulteriores in armis sunt. quae cum ita sint, [14] ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam administraturun: si deducat secum Flaccus legiones, [p. 92] loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novum militem ferocissimo hosti obiecturum."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (33 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: