previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. ,non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et admoneri et regi, non vos a nobis debere. [2] indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut certe mutatum malint. [3] singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus, [4] non possumus non vereri, ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis, noceat. [5] inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae [p. 102] quam vobis graviores fiant. [6] de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, ... nisi forte implacabiles fueritis implicaverint animos vestros. has ut hodie, [7] ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis; [8] uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lustrum condatis; [9] quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis ""ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat,"" id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos velle etiam homines credamus. [10] T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes concurrerant, ibi concordes regnarunt. [11] non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt. Albani diruta Alba Romam traducti sunt, [12] Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit, amicitias immortales, mortales inimicitias debere esse." [13] fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem petentium confusae in unum orationem interpellarunt. [14] inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se in potestate tot principum civitatis futuros. [15] omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere vere ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et laudata est. [16] censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica uterentur, attribueretur, vectigal annuum decretum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: