Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
praetor
Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea clades haberi
coepta est.
[2]
C. Servilius pontifex maximus piacula
irae deum conquirere iussus, decemviri libros inspicere,
consul Apollini Aesculapio Saluti dona vovere et dare
signa inaurata:
[3]
quae vovit deditque. decemviri supplicationem in biduum valetudinis causa in urbe et
per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores
duodecim annis omnes coronati et lauream in manu
tenentes supplicaverunt.
[4]
fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis; et veneficii quaestio ex
senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem
milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra
decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio,
priusquam in Sardiniam provinciam traiceret, decreta.
suspecta consulis erat mors maxime.
[5]
necatus a Quarta
Hostilia uxore dicebatur.
[6]
ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et
testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum
et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam,
et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium [p. 94] negatus consulatus petenti esset, et adiecisse,
pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam,
ut consul fieret.
[7]
inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu
comprobata, valuit, cur Hostilia damnaretur.
Veris principio huius,
[8]
dum consules novos dilectus
Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia
consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt,
[9]
interim
P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil
memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum
induxerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.