Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret:
tantum ut procul abesset,
[2]
curabat, interim velut ab
incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius
amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.
[3]
Antigonum
igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia
obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui
Antigoni gloriam fore censebat.
[4]
"quando in eam fortunam veni," inquit "Antigone, ut orbitas mihi, quam
alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum,
quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius
custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in
animo est.
[5]
te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem, perire et exstingui id
mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse.
[6]
Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam
mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori
unus illacrimasti, in locum eius substitutum relinquam."
[7]
ab hoc sermone omni genere honoris producere eum
non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum
commendare; et si vita longior suppetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus
fuerit.
[8]
ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim
venisset, gravi morbo est implicitus.
[9]
sed animo tamen
aegrum magis fuisse quam corpore constat; curisque
et vlgiliis, cum identidem species et umbrae insontis
interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris
exsecrationibus alterius.
[10]
tamen ... admoveri potuisset
[p. 110]
Antigonus, si aut affuisset aut statim palam facta esset
mors regis.
[11]
medicus Calligenes, qui curationi praeerat,
non exspectata morte regis, a primis desperationis notis
nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat, misit ad
Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes,
qui extra regiam erant, celavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.