Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51.
Scipio retentum secum Laelium, dum captivos
obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret,
satis omnibus compositis,
[2]
data quinqueremi e captivis
atque Magone et quindecim fere senatoribus, qui simul
cum eo capti erant, in navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.
[3]
ipse paucos dies, quibus morari
Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
[4]
primo die legiones in armis
quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma
curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt
praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies
data;
[5]
quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati
sunt, servarunt.
[6]
remigium classicique milites tranquillo
in altum evecti agilitatem navium simulacris navalis
pugnae experiebantur.
[7]
haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs
ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum
[p. 354]
in publica officina inclusis.
[8]
dux cuncta pari cura obibat:
nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus
decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus dabat,
quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies
certamine ingenti faciebat.
[9]
his ita incohatis refectisque, quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis
ad custodiam urbis Tarraconem est profectus,
[10]
a multis
legationibus protinus in via aditus, quas partim dato
responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat
conventum. et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt
populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt.
[11]
Carthaginiensium duces primo ex industria famam
captae Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior
res erat, quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis:
[12]
necopinato adventu ac prope furto unius
diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei
tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse;
at ubi adpropinquare tres duces,
[13]
tres victores hostium
exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
[14]
haec in vulgus iactabant,
haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi ad omnia virium
Carthagine amissa decessisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.