previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. * armaverat. cum terra marique instrui oppugnationem videret, et ipse copias ita disponit: oppidanorum duo milia ab ea parte, [2] qua castra Romana erant, opponit, quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso inponit; multitudinem aliam, quo clamor, quo subita vocasset res, intentam ad omnia occurrere iubet. [3] patefacta deinde porta eos, quos in via ferente ad castra hostium instruxerat, emittit. Romani duce ipso praecipiente [p. 346] parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent. [4] et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostis, sed adeo effusis institerunt, ut nisi receptui cecinisset, permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur. [5] trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit. multae stationes pavore atque fuga desertae sunt, relictique muri, cum, qua cuique erat proximum, desiluissent. [6] quod ubi egressus Scipio in tumulum, quem Mercuri vocant, animadvertit, multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet. [7] ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositisingens enim iam vis omnis generis telorum e muris volabatad urbem succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt, [8] quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest. [9] itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant. [10] et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam vis adhibere poterat. [11] dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios inpediunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (8 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mercurius
    • Smith's Bio, Mago
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: