Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
concursus ad curiam populi factus
coegit Loesium senatum vocare; et primoribus, qui
iam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros
se et in publicum omnis vi extracturos esse. is timor
frequentem senatum magistratui praebuit.
[2]
ibi cum
ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos
agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos, qui
de legatis et de pace ac deditione loquantur,
[3]
meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate
habuissent, nec quid ipsis patiendum sit. "
[4]
quid? vos"
inquit "ear deditionem fore censetis, qua quondam,
ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus?
[5]
iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano
defecerimus? iam, quem ad modum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus?
[6]
quotiens in obsidentis quam
inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem
vocaverimus ad opprimendos eos? hoc, quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus?
[7]
age contra, quae illi infeste in nos fecerint,
repetite, ut ex eo, quid speretis, habeatis. cum hostis
[p. 307]
alienigena in Italia esset, et Hannibal hostis, et cuncta
bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale ambo consules et duo consulares exercitus ad
Capuam oppugnandam miserunt.
[8]
alterum annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi
nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope
ad extremum castris exuti.
[9]
sed omitto haec: vetus
atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe
labores ac pericula pati.
[10]
illud irae atque odii execrabilis inexpiabilisque indicium est: Hannibal ingentibus
copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex
parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione; profectus trans Vulturnum perussit Calenum
agrum:
[11]
nihil tanta sociorum clade avocati sunt; ad
ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam
quoque tempestatem imminentem spreverunt; transgressus Anienem amnem tria milia passum ab urbe
castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas
accessit, Romam se adempturum eis, nisi omitterent
Capuam, ostendit:
[12]
non omiserunt. feras bestias, caeco
impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos
earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas:
Romanos Roma circumsessa,
[13]
coniuges, liberi, quorum
ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum
delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua
non averterunt: tanta aviditas supplicii expetendi, tanta
sanguinis nostri hauriendi est sitis. nec iniuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset.
itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum
mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque, quas parat hostis, dum liber, dum mei
potens sum, effugere morte, praeterquam honesta, etiam
leni possum.
[14]
non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium
victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem
Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in
carcere expirem aut ad palum deligatus lacerato virgis
[p. 308]
tergo cervicem securi Romanae subiciam; nec dirui
incendique patriam videbo,
[15]
nec rapi ad stuprum matre
Campanas virginesque et ingenuos pueros.
[16]
Albam, unde
ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis
ne memoria originum suarum extaret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini
sunt.
[17]
itaque quibus vestrum ante fato cedere, quam
haec tot tam acerba videant, in animo est, iis apud
me hodie epulae instructae parataeque sunt.
[18]
satiatis
vino ciboque poculum idem, quod mihi datum fuerit
circumferetur: ea potio corpus a cruciatu, animum a
contumeliis, oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque, quae manent victos, vindicabit.
parati erunt, qui magno rogo in propatulo aedium
accenso corpora exanima iniciant.
[19]
haec una via et
honesta et libera ad mortem. et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortis socios sciet ab se
desertos ac proditos esse."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.