previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Romani patres perfuncti, quod ad Capuam attinebat, cura C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat, sex milia peditum et trecentos equites, quos ipse legisset, et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. [2] eum exercitum Puteolis in naves impositum Nero in Hispaniam transportavit. cum Tarraconem navibus venisset expositisque ibi copiis et navibus subductis socios quoque navalis multitudinis augendae causa armasset, [3] profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit: ad hostis ire. [4] Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero insedit. [5] Hasdrubal, cum in arto res esset, caduceatorem misit, qui promitteret, si inde emissus foret, se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. [6] quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit, ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda; ad quam praesidia deducerentur, suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. [7] quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit. [8] data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset. [9] ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera, quae in rem non essent, die consumpto in posterum dilatum est. [10] addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi. [11] nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque [p. 313] emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne is quidem, [12] quae ultro dicta erant, stabatur, minusue ac minus cum timore simul fide decrescente conveniebat. iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem, qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. [13] ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit. [14] hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani. [15] tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie; [16] sed hostis detrectabat pugnam. levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lapides Atri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mentissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Puteoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarraco
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Nero
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caduceator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Flaminius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Fonteius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iliturgis
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLITURGIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ME´NTESA
    • Smith's Bio, Hasdrubal
    • Smith's Bio, Nero
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: