Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
consules cum ambo Apuliam provinciam
haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque Laevino
successit.
[2]
Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus
cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa
Uoturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit.
[3]
cum ad lManlium, qui
praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad
tribunal consulis venit petitque,
[4]
ut pauca sua verba
audiret centuriamque, quae tulisset suffragium, revocari iuberet.
[5]
erectis omnibus expectatione, quidnam
postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit:
impudentem et gubernatorem et imperatorem esse,
[6]
qui
cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi
aliorum capita ac fortunas committi.
[7]
proinde, si videretur ei, redire in suffragium Uoturiam iuniorum
iuberet et meminisse in consulibus creandis belli, quod
in Italia sit, temporumque rei publicae.
[8]
vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos
ante menses invaserint prope moenia Romana. post
haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare
[p. 319]
sententiae eosdemque consules dicturos esse,
[9]
tum Torquatus "neque ego vestros" inquit "mores consul ferre
potero, neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium
ducem Hannibalem esse."
[10]
tum centuria et auctoritate
,ota viri et admirantium circa fremitu petiit a consule, ut Uoturiam seniorum citaret:
[11]
velle sese cum
maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Uoturiae senioribus datum secreto
in Ovili cum iis conloquendi tempus.
[12]
seniores de tribus
consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honoran, Q. Fabio et M. Marcello, et, si utique novum
aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M.
Valerio Laevino: egregie adversus Philippum regem
terra marique rem gessisse.
[13]
ita de tribus consultatione data senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Marcellum Claudium fulgentem tum Sicilia
domita et M. Valerium absentis consules dixerunt.
auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae
sunt.
[14]
eludant nunc antiqua mirantis: non equidem,
si qua sit sapientium civitas, quam docti fingunt magis
quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse.
[15]
centuriam vero iuniorum
seniores consulere voluisse, quibus imperium suffragio
mandaret, vix ut veri simile sit, parentium quoque
hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.