previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. quaa ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello, quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, [2] ut ardorem eum, qui resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. [3] fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, [4] pleraque apud multitudinem aut ut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstition animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. [5] ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit, quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus [p. 315] tereret. [6] hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, [7] rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutasn repente atque ex oculis elapsam. [8] his miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. [9] multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit.

[10] ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania habebat quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. [11] ita cum triginta navium classeomnes autem quinqueremes erantab ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graecaoriundi et ipsi a Phocaea sunt—, copias exposuit. [12] inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorumetenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderanthabuit. [13] naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae fuerant. [14] responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quae diceret, cum maiestas inesset tum fides.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (34 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: