previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. [2] scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur stipendiumque acciperent, pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules, [3] ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. [4] ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. [5] per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui [p. 334] praeter terram nudam ac vastam habere. tecta hosti, incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando; [6] si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo imperio cogi posse. bona sua venderent, in corpora, quae reliqua essent, saevirent. ne unde redimantur quidem quicquam superesse. [7] haec non in occulto sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant, nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. [8] spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam et expediendam usi sunt. [9] senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent, cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo, ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse: [10] nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios? quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: