CAPUT QUARTUM.
Coloniarum fœderatarum exercituum Washingtonius imperator. — Ad Congressûs prœsidem responsum. — Cantabrigiam proficiscitur. — Expositio, à Congressu prius exarata, coram militibus recitata est. — Ordinum omnium amor patriœ. — Bostoniœ obsidio. — Bostoniam vacuefaciunt Britones, apud Neo-Eboracenses bellum gesturi.WASHINGTONIUS, vicem civitatis Virginiensis, in coloniarum fœderatarum Congressu, gerens, ad Americani exercitûs summum imperium, nemine contradicente, electus est; stipendium quoque ei à Congressu quam amplissimum decretum; quod, tamen, strenuè detrectavit. Responsi ejus ad Congressûs præsidem hæc fuit sententia. “ Domine præses, Etsi verè sentio, quam valdè hâc designatione me honore extuleritis, tamen, magnopere vereor, ne animi vires, ususque rei militaris,1 imperium tam magnum, tamque latè divisum exæquare haud possint: quoniam, tamen, ita vult Congressus, ad grande munus me ipsum accingam. Summis porrò viribus, ne civium jura causaque decora imminuantur, enitar. Gratias quam maximas civibus ex animo habeo, ob pignus hoc insigne in me amoris. Sed ne quis casus infaustus, qui famam nomenque in discrimen ferat, mihi eveniat, omnes, qui adsunt, hodie monitos velim, me, imperio, quo honestatus sum, vires inferiores esse confiteri. Quoad stipendium, Domine Præses, Congressum certiorem fieri volo, quum, nullâ pecuniæ aviditate inductus, imperium tam arduum acceperim, tantumque otii privati et felicitatis dispendium fecerim, ita, ex designatione meâ, lucrifacere prorsus à me alienum esse. Sumptuum rationem,2 quam verissimè potero, tenebo: — Pecuniam, quam in commoda publica, necessariò impenderim, mihi, ut spero, cives mei persolvent: hoc mihi sufficit, nec Congressum largiora flagito. ”
Postridie ejus diei, diploma speciale,3 à Congressu fœderatarum coloniarum Washingtonio datum, in quo, præcipuè cautum erat, ne quid detrimenti libertas Americana caperet. Simul à Congressu decretum, “ se Washingtonium omnibus facultatibus fortunisque adjuturos, in libertate Americanâ sustinendâ. ” In mandatis erat, exercitum ordinare et disponere prout ei utilissimum factu videretur; simulque cavere, ne jura Americana imminuantur: — Sub Julii mensis initium, Washingtonius Cantabrigiam apud Novanglos profectus est, ut exercitus Americani imperium capesseret.
Consilia Publica Novi Eboraci, et Massachusetts, ei de imperio gratulabantur. Cum ad castra Cantabrigiensia pervenisset, summo gaudio, lætitiâque, ab exercitu receptus. Copias regias in colle Bunkerio consedisse, tribusque propugnaculis innatantibus munitas, colonicas vero collibus tribus vallum aggeremque præduxisse invenit. Cum copiæ colonicæ solito agrestique vestitu ad castra accessissent, chlamyde venaticâ, æquabilitatis causâ, eas indui jussit. Washingtonius magnum hominum numerum ratione castrensi malè institutum, armis bellique apparatu haud bene instructum, comperit. Præterea, machinarum bellicarum artifices, instrumentaque cujuscunque generis ad propugnacula facienda, illis defuerunt. Exercitus, porrò, ex tam variis ducibus provinciisque compositus, ad disciplinam militarem ægerrime traductus. Duces audaces, hostilitatis4 initio, sese insigniverant, deductoresque sibi adeo obnoxios5 fecerant, ut à præfectis, nisi suo ipsorum electu constituti fuerint, dirigi nolebant.
Hominum liberorum effrenam licentiam disciplinæ militari repentè subjicere, difficultatis prudentiæque erat: quam, tamen, Washingtonius solertiâ mirâ, sibique ferè propriâ, facillimè coercuit. Copiis recensitis, hæc ad Congressum scripsit; “ Ad exercitum conficiendum, eximiam materiem, viros robustos, virtutisque indubitatæ, et causæ, de quâ certatur, studiosos, hic invenio. ” Iisdem literis, belli apparatûs, castrensis ornatûs, multorumque quorum indigebat exercitus, inopiam conquestus est. Washingtonius, coram exercitu, expositionem,6 à Congressu priùs exaratam, belli suscipiendi causas rationemque exhibentem, recitari et promulgari jussit. Hæcce expositio, sermone forti scripta, locos hos insignes præ se tulit:
“ Si homines, ratione præditi, animum ad credendum inducant, naturæ nostræ auctorem divinum, humani generis partem, aliorum possessiones invadere, imperiumque in alios interminatum7 exercere, voluisse; Deique optimi maximi infinitam sapientiam bonitatemque, alios justæ dominationi addictos, obstrictos, deditos, aliis tradere statuisse; harum coloniarum accolæ indigenæque, à Senatu Anglico, aliquod indicium, quod, tyrannidem hane diram Anglis præcipue datam demonstret probetque, certè postulare summoque jure petere debent: — At Creatoris magni observantia cultusque, humanitatis effata, sensûs communis præcepta, omnes, qui istis de rebus, unquam cogitavêre, evincent, imperium, ad generis humani salutem provehendam, felicitatemque augendam promovendamque, antiquitùs a Deo institutum fuisse. Senatus, autem Britannicus, immoderatâ imperii libidine incensus, quam justitiæ non solùm adversam, sed ne regni quidem ipsius Anglici formæ consonam esse novit, successumque felicem, in genere quovis certaminis, in quo justi verique ratio habita sit, desperans, colonias hasce vi in servitutem redigendi consilium crudele cepit, inivitque: nosque ad extremam armis propulsandi à cervicibus nostris gladios districtos necessitatem compulerunt. Tamen, quantumvis Senatus iste, præ nimiâ imperii aviditate, cæcutiat, jusque et hominum existimationem contemnat, nosmetipsos, ob amorem in gentes reliquas, ad causæ, quâ versamur, justitiam exponendam impelli arbitramur. ”
Hæcce expositio audax et perspicua, sexto Julii die, Christi anno millessimo septingentesimo septuagesimo quinto, Philadelphiæ data,8 et à Joanne Hancockio, et Carolo Thomson, subscripta. Ille Congressûs præses, hic autem à secretis9 fuit.
Eodem ferè tempore, coloniæ inter se concordiâ mirâ consentiebant. Amor patriæ ordines omnes, cujusque ætatis homines incitavit: præjudicia etiam religiosa insigni patriæ studio superabantur. Tremebundorûm10 adolescentes plurimi ad cœtus militares sese aggregaverant. Nec studium hocce libertatis communis tuendæ viros magis quam fœminas tenebat: conventu, enim, fœminarum comitatus11 Bristoliensis apud Pennsylvanos habito, pecuniæ satis grandis summa, ad conscribendam instruendamque legionem, confecta et coacta fuit. Hujus legionis militibus conscriptis et in unum coactis, nurus12 ab reliquis delegata est, quæ vexillo splendido, emblematibus aptis ornato, legionem donaret. Eodem tempore, orationem vehementem apud legionem habuit, sicque præfectos militesque effata dicitur; “ Ne Columbi terræ dominarum vexilla deserant, nisi nurus Americanas nomina inter milites dare et profiteri cupiant. ”
Exercitus, cui præfectus Washingtonius, ex quindenis ferè hominum millibus constabat. Sextilis die quarto, pulveris nitrati apud colonos, et provinciarum quatuor inter Novanglos armamentaria publica, copia omnis ferè absumpta fuerat. In hoc statu egeno, exercitus per hebdomadas duas permansit. Etsi ad legiones supplendas, exercitumque conficiendum conflandumque, vehementissime elaboratum, enixeque sudatum fuerat, legiones, tamen, haud suppletæ. Causæ plurimæ aversationem hanc à nomina13 profitendo procreabant. Exercitus mala multa perpessus, fomitis14 vis exigua; vestium nec non cibariorum copia satis larga ad frigus famemque arcendum militibus haud suppetebat. Variolæ15 multos à nomina dando absterrebant. Causa, autem, præcipua militiam detrectandi à re militari aversatio fuit. Ut legiones faciliûs explerentur, munificentiæ16 amplioris, in milites conscribendos, periculum17 suasit Washingtonius: cujus consilio, tandem, sub Januarii mensis finem, anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, coloniarum fœderatarum Congressus obsecundavit. Hoc et insequenti mense, exercitus multùm militum numero adauctus.
Eodem tempore, obsidione cingebatur Bostonia, Britonesque oppido inclusi erant: quæ, tamen, obsidio cives Americanos spe longè fefellit: tantas, enim, copias, omni bellico instrumento apparatuque, et armorum genere omni instructas ornatasque arbitrabantur: fama, namque, copias, quibus præpositus Washingtonius, triplò regiis majores esse ferebat. Vera copiarum multitudo, bellique instrumenta, quibus male ornabantur, Britones 18 sedulò celabantur. Cives vehementiâ quadam mirâ, moræque impatientiâ, copias regias Bostoniâ expulsas jampridem spectare avebant: idque spectaculum tam gratum pariter voluit Washingtonius; curâ, autem, prudentiâque sibi opus esse meritò duxit. Commoda, quæ ex præclaro aliquo facinore, ad cansam communem, quâ versabalur, proventura essent, animo prospexit; nec,19 se inertiæ ignaviæque ab nonnullis insimulari, imperiumque sibi à Congressu creditum prolatare, et in longum,20 sui commodi gratiâ, bellum trahere se velle, à quihusdam dici, nesciebat. Hæc civium murmura æquo animo tulit, Bostoniamque versus animum intentum habuit, et occasionem copias regias ultrò invadendi ex animo21 quæsivit.
Tandem Britones Bostoniam reliquisse, Halifaxque copiis omnibus contendere, certior factus. Bostoniâ ab Anglis desertâ, eam Washingtonius copiis omnibus, magno civium gaudio, intravit. Oppidani, acerbitatibus præsidiario22 de more vitam agendi, variisque contumeliis, quibus obnoxii fuerant, liberati solutique, Washingtonium liberatorem et servatorem consalutant. Coloniarum quoque fœderatarum Congressus ei gratias agendas esse decrevit. Vacuefactâ à Britonibus Bostoniâ, ordo seriesque rerum in meliùs mutabantur, Washingtonii, autem, laboribus interim haud imminutis Cum hostibus deinceps longè potentioribus confli gendum crat. Exercitus enim Anglicanus, apud Bostonienses, nil aliud præter metâs Massachusetts Provinciæ injectionem sibi voluit. Bellum, autem, anno millesime septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, apud Neo-Eboracenses longe amplissimis copiis quas vidit unquam antea terra Columbi,23 geri cœptum. Classis exercitusque Anglicanus ex quinquaginta quinque hominum millibus tunc temporis constabant, cunctasque colonias fœderatas in regiam potestatem redigendi, armisque pacandi, consilium iniêre.