CAPUT SECUNDUM.
Lex iniqua, de præfectis provincialibus, Washingtonio hortante, abrogata est. — Omnium copiarum provincialium dux constitutus est Washingtonius. — Propugnaculo Duquesne capiendo sese insignit. — Contra Gallos Indosque in finibus pugnat. — Infirmâ valetudine coactus imperio militari sese abdicat. — Viduam Custis uxorem ducit.Ex senatûs consulto Angliæ regni, vel forsitan comitiorum apud Virginienses, decretum est “ præfectum nullum provincialem, qui auctoritatem ab rege non traxerit, alteri, regio diplomate donato, imperare posse: ” Quod multi ex præfectis provincialibus ægrè ferentes, imperio militari sese abdicaverunt. In his fuit Washingtonius, qui paulò post exercitûs Britannici cladem insignem, cujus modò meminimus, indignans regia diplomate1 non ex merito, sed purpuratorum,2 optimatumve voluntate pendere, literas3 ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit. Cujus precibus obtemperavere comitia; tantæque virtutis in præmium, Gubernator Virginiensis eum copiis omnibus provinciæ illius praefecit.
Anno millesimo septingentesimo quinquagesimo octavo, heros noster juvenilis exercitûs ducis Forbesii partem ductavit, et, propugnaculo Duquesne capiendo, sese insignivit. Hoc bello feliciter gesto, animum ad rei militaris scientiam intendit. Velitationes crebræ cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuêre, ausorumque magnorum aviditatem genuêre. Copiæ, quas ductabat, contra hostes astutissimos confligere pautatim sunt assuefactæ. — Gallorum agilitatem, Indorumque feritatem, superavit virtute. Plurimis præliis victis hostibus, longèque trans fines colonicos recedere coactis, propugnaculisque, quæ secundum fluvium Ohio ceperat, præsidio, quod satis videbatur, munitis, Forbesius imperator exercitum in hibernacula reduxit.
Per hoc bellum decretorium, quod coloniis mediis tranquillitati salutique fuit, Washingtonius multas difficultates perpessus est quibus valetudo imminuebatur. Pulmonum morbo, corporisque debilitate correptus, munia militaria obire haud poterat, quocirca, ineunte vere anni millesimi septingentesimi quinquagesimi noni, imperio se abdicavit, Vernoniumque ad montem secessit. Erga meritum tantum, haud ingrata fuit legio Virginiensis, quæ, post ejus abdicationem, gratiarum actiones illi unâ voce decrevit: quod amoris pignus Washingtonii pectus pietate in commilitones replevit: propter, enim, pietatem in patriam, parentes, et amicos, per totam vitam benè audiebat.4
Post biennium, valetudine saniore usus, viduam, gaudentem nomine Custis, uxorem duxit. Domina hæcce Washingtonio æquæva fuit, tamque animi dotibus, quàm corporis formâ, inter populares eminuit.