CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.
In hoc ultimo capite facta quædam fusius enarrantur, quæ non omnino, aut saltem levissimè, in Washingtonii vitâ tractata sunt.FACTA nonnulla, quæ carptim breviterque in Washingtonii vitâ perstrinximus, hoc capite pleniùs fusiùsque enarrabuntur. De prosapiâ, genere, et adolescentiâ Washingtonii, satis hujusce operis parte priore dictum arbitror. Multa de ejus virtute, industriâ, ac perseverantiâ invictâ memorare ac prædicare possumus: sed ea in præsentiâ omittere satius1 duximus: quia facta ejus maximè memorabilia omnes ferè novêre; eorum, 2 itaque, enarratio nemini jucunda aut nova crit; quocirca ad ea maximè, quæ nemini aut admodùm paucis sunt cognita, enarranda fusiùs nosmet accingamus. Nonnulla, 3 tamen, famâ vulgari celebrata tractare, et sententiam nostram de eis dicere, statuimus: facta, enim, Washingtonii militaria, omnes ferè novêre; at quid de eis sentiat, quidve potissimùm laudet culpetve Scriptor vitæ ejus, lectori benevolo explicandum.
Ubi, enim, plura in Washingtonii vitâ nitent, maculis paucis, siquæ existant, offendi lectorem non oportet. Munia4 multa, tam militaria, quàm civilia, ante, etiam, quàm bellum Americanum cœptum erat, summâ cum laude obivit Washingtonius; Heröe nostro usus est legato5 Braddockius fortissimus, infausto illo prælio, quo dux ipse cecidit, parsque exercitûs maxima cæsa; reliqua, tamen, pars, Washingtonii vigilantiâ, prudentiâ, consilio, et virtute, tandem ægerrimè fuit servata : quòd6 si Washingtonii consilio Braddockius usus fuerit, cladem tantam, profectò, die isto, non accepisset exercitus Britannicus.
Quum bellum apertum cum Britannis gerere necessitate dirâ cogerentur Americani, summo consensu omnium, quorum interfuit, qui exercitui Americano præesset, electus fuit Washingtonus. Summam, enim, virtutem, consilium, prudentiam, et belli usum in eo esse, cognoverant omnes; unâ, itaque, voce, imperator summus à Congressu constitutus fuit.
Nec quidquam libertati Americanæ felicius evenire potuisset. Quàm rectè de eo judicia fecerit Congressus, belli eventus plenissimè demonstravit. Quamvis, enim, multis cum difficultatibus, periculisque diris, conflictandum ei fuit, bellum, tamen, ad exitum felicissimum tandem perduxit.
Quum, autem, res oblata posceret, nemo, in agendo, illo celerior, Fabius Americanus à Britannis cognominabatur: hostium, 7 enim, tam morando, quàm pugnando, vires animosque fregit; nec libertatem8 Americanam uno certamine cum copiis veteranis periclitandam unquam esse putavit; at quum loco opportuno, aut æquo Marte, dimicare posset, certamen nunquam detrectavit: nemo, enim, illo fortior; at, prudentia, et consilium, temeritatem insitam semper edomuêre.
Dum imperator summus erat, nihil culpâ dignum fecit, nisi fortè Andrei, præfecti fortissimi Britanni, suspensuram excipiamus. Quum, enim, juvenis iste in castra Americana ab Arnoldio proditore arcesseretur, et præter spem diutiùs teneretur, (quocirca ad exercitum Britannicum redire itinere terrestri cogebatur) cum non longè ab itineris fine jam abesset, à tribus9 militibus Americanis interceptus, et morte consilio militari mulctatus, vitam ut speculator finivit.
Multi Washingtonium præfectosque Americanos in eum graviùs æquo animadvertisse palàm dixêre. Humanitate multâ in captivos Americanos jam anteà usus fuerat. Virtutem invictam mirâ cum clementiâ conjunxit. Ne vitâ, jure gentium, privaretur vir talis, magnopere à Britannis fuit elaboratum; vicit, tamen, libertatis Americanæ fortuna. Exemplum triste, sed disciplinæ militari saluberrimum.
Quum ad mortem duceretur Andreus, lachrymas fudisse fertur Washingtonius; quamvis, enim, hostis esset, tamen, humanitate et virtute ejus mirandâ captus, necessitatem diram plorabat, quâ juvenem tam egregium morte plectere coactus fuit.
Quamvis, autem, invitissimus fuit Washingtonius ut vitâ privaretur, attamen, 10 tam popularium, quàm hostium, odium, istâ in re, omninò effugere non poterat. Etsi enim, necessitatem diram juvenem egregium letho dandi sibi impositam videbat Washingtonius, et vitam cuivis adimere minimè volebat, invidiam, tamen, civium non evitare poterat; multi, enim, eum graviùs in Andreum statuisse planè aiebant: qui11 si sceleratus, aut immitis, aut imbellis fuisset, jure eum omnes cæsum dixissent.
Tantam virtutem, tantamque bellicam fortitudinem, morte indecorâ ex mortalium cœtu tolli, omnes ferè ploravêre. Nos, autem, irâ, amicitiâ, inimicitiis, odio, et invidiâ omni, penitùs vacui, eum morte plecti oportuisse sentimus. Speculator enim, jure gentium, proculdubio fuit. At Arnoldium turpissimum, morte deciès repetitâ, supplicio exquisito, et pœnis acerbissimis affici oportebat. Ad12 classem, verò, Britannicam confugere poterat.
Ad alios præfectos Americanos, qui sese virtute aut dedecore, hocce bello, insigniverant, nunc revertamur. In eis, qui pulchra, ob patriam pugnando, vulnera passi, fuit Carolus Lee, dux Americanus, Anglus egregiæ virtutis. Dux iste inclytus, dum longiùs à suis moratur, captivus, de improviso, factus, et ad Eboracum Novum perductus est.
Exercitui Americano tandem redditus, et in gradum pristinum à Washingtonio, ob virtutem eximiam restitutus, prælio apud Neo-Cæsareenses facto, dedecore coopertus, et apud præfectorum Americanorum consilium condemnatus, imperium omne militare, per unius spatium anni, deponere cogebatur. Dedecore notari malebat dux iste inclytus, quàm pro Washingtonii gloriâ certare.
Superbia, enim, ejus13 major erat, quàm ut superiorem ullum ferre posset. Quocirca turpiter fugere, quàm fortiter pugnare malebat; fugâ, enim, suâ, Washingtonium, die isto, cladem accepturum magnam credebat: at eum spes longè fefellit: quum, enim, turpem ejus fugam conspexisset exercitûs pars14 reliqua, pudore simul ac irâ percita, impetum in hostes acriter fecerunt, eosque loco cedere cöegerunt; et ni dux Lee, Washingtonium opprobriis contumeliisque lacerâsset, eum imperium militare retinere posse, omninò verisimile est.
Hîc, autem, pauca de illo duce subjicere visum est. Carolus Lee, de quo nunc agitur, Johannis Lee, de comitatu Cestriæ apud Britannos, filius fuit. Pater15 ejus tribunus pedestres copias duxit; et Carolus, undecimum agens annum, præfectus factus. Ab ineunte ætate scientiæ avidissimus fuit; et, regionum exterarum visendarum cupidus, linguas multas, usu, 16 didicerat.
Quum, adhuc juvenis esset, manipulum duxit; et, Christi anno millesimo septingentesimo sexagesimo secundo, tribunus, apud Lusitanos stipendia meruit. 17 Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo tertio, ad oras terræ Columbi appulit: ubi ab omnibus tanquam socius et amicus antiquus acceptus fuit. Die vigesimo primo Junii mensis, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo quinto, diplomate 18 à Congressu donatus, ad castra Washingtonii tunc temporis Cantabrigiæ apud Novanglos sita profectus est. Laudem multam, apud exercitum, merebatur Lee; tandem, autem, decimo tertio die mensis decembris, Christi anno millesimo septingentesimo septuagesimo sexto, ab equitibus Britannis, de improviso, captus fuit: prælium Monumethæ, apud Neo-Cæsareenses factum, imperium ejus militare finivit. Consilio militari damnatus, ad fundum suum apud Virginienses secessit, ubi aliquandiù moratus, Philadelphiam demigravit, ibique, perbrevi19 febre correptus, diem20 supremum obiit.
Procerus, nasutus fuit Lee, ad iram velox, magnitudinis Washingtonii crescentis æmulus. — Fortis admodùm erat, mortis periculique metum contemnens, moribus pravis, irreligiosus, nec Deum, nec homines multùm curans, libertatis quanquam amantissimus.
Per unius spatium anni, imperium militare deponere à consilio militari jubebatur. Multi, si modò criminis objecti sons esset, nimiùm leniter in eum statuisse præfectos Americanos aiebant: alii, contra, insontem rati, in eum nimiùm severè statuisse consilium militare dicebant; nos eam rem in medio relinquemus. Talis, tamen, viri jactura Americanis incommodum magnum attulit.
Hic21 fuit viri exitus, qui sese ob patriam pug nando persæpè insigniverat: prudentia, autem, et consilium, ei omninò defuerunt. Utrùm reipublicæ Americanæ benefacturus esset, si apud exercitum, cum imperio, mansisset, difficile dictu est. Si invidiâ haud flagrâsset, eum in hostes fortissimè dimicaturum omninò verisimile est; apud exercitum Americanum, imperatorem summum sese fieri cupiebat; Washingtonium sibi obstare, quo minùs imperii summi potiretur, perspexit; quare 22 turpitudinis notâ inuri, quam pro patriâ, aut pro Washingtonii gloriâ certare, malebat. Multi, tamen, Washingtonium, in eum graviùs æquo animadvertisse dicebant.
Ad23 præfectos alios, qui sese bello Americano insigniverant, nunc veniamus. In eis, qui libertati Americanæ plurimùm profuerunt, fuit dux Greene, de insulâ Rhodensi oriundus. Is, 24 tremebundorum numero olim habitus, pacem duello commutavit. Cum Cornwallis, comite Britanno, Americanorum primus, 25 æquo Marte pugnavit.Præliis è multis, quibus interfuit, victor, aut, saltem, incommodo parvo accepto, ut plurimùm, discessit.
Fortissimus26 jure habebatur, cautus, prudens, rei militaris peritissimus, vitæ integerrimus, disciplinæ militaris maximè amans, gloriæ appetens, vitæ profusus, audax in periculis, pecuniæ contemptor. Optimum de eo judicium feeit Washingtonius, et rerum maximarum curam ei credere non verebatur. Felicitate summâe, multis in præliis usus, virtute27 adeo invictâ post cladem fuit, ut, cum pulsum et penitùs fugatum eum hostes crederent, copias disjectas collegerit, seque ad fortiter resistendum paraverit.
Omnium, denique, qui de libertate Americanâ, fortiter pugnando, benè meriti sunt, laudem maximam adeptus est. In Carolinâ septentrionali, in Britannos fortissimè pugnando, laudem ingentem meruit.
Forsitan à re nostrâ haud longè alienum erit, paucula nonnulla, de Wayne, duce Americano, hîc subjicere. Antonius Wayne, Pennsylvaniensis genus, 28 legionem Pennsylvaniensem, ut plurimùm, duxit. Indos, 29 Americanorum primus, vinci et superari posse docuit. Virtute30 maximè præstabat. Seditionem autem et tumultum apud legionem Pennsylvaniensem sedare incassùm conatus est.
Præliis omnibus, quibus interfuit, imperatoris strenui ac militis boni officio simul fungebatur. Fortior quàm cautior habebatur; attamen, cum res ipsa posceret, consilio31 haud carebat. Indos, intra fines Americanos, cædes, incendia, fœdaque alia permulta facientes, funditùs superavit. Paucos post menses, fato32 functus est. Pauca, de Laurente, enarranda veniunt. Hicce præfectus fortissimus, dum hostium munimenta Eboraci apud Virginienses expugnare conaretur, fortissimè dimicans, cecidit. Modestiâ mirâ orna batur vir iste fortis. Pater33 ejus captivus turri apud Londinenses tenebatur; quumque libertatem adipisci, et amicos dulces, propinquosque charos, turpi criminis falsi confessione, revisere potuisset, captivus, tamen, apud hostes acerbissimos manere, quàm libertatem, dedecore assequi, malebat. Tandem, verò, post captivitatem longam, patriam revisere et Britanniam magnam relinquere eum Britanni patiebantur.
Exercitibus Britannis, qui ad oras terræ Columbi appulerunt, clarissimi præfuerunt præfecti ducesque. In quibus eminuêre Henricus Clintonius, et Gulielmus Howe, equites Britanni, nec non Cornwallis, comes Anglus, qui sese multis bellis Europæis jam antea insigniverat: contra 34 quos viros, rei militaris peritissimos, et exercitu bono et strenuo instructos, decertare certè difficillimum fuit.
Washingtonius35 unus, qui contra viros tales decertaret, idoneus habebatur; neminem36 alium; qui munere tanto dignus esset, inveniri minimè dicam. Hoc tantùm dico, nullum alium, qui res Americanas feliciorem ad exitum perducere quiverit, inveniri potuisse.
Galli, porrò, plurimi, domi nobiles, Americanorum partes amplexi, ad oras Americanas naves appulerunt. In his fuit La Fayette, Gallus prænobilis, qui Americanorum injurias, à Britannis illatas, miseratus, ad eorum subsidium cucurrit. Prælia multa, quibus interfuit, et quorum pars magna erat, longum esset dinumerare. Satis in præsentiâ nobis sit dicere, eum, præliis omnibus fortissimè sese gessisse, et Washingtonii gratiam, amicitiam, et familiaritatem conciliâsse.
Adhuc apud Gallos vivit37 iste miles fortissimus, qui de libertate Americanâ optimè meruit; æternum, 38 enim, nomen famamque à Britannis clade maximâ affectis, virtute duxit. Utinam oras Americanas iterum aspicere illi liceret! O quantas grates illi persolvere debent Americani; heröi illi dico, qui, patriâ, amicis, conjuge charissimâ, relictis, ad libertatem non Americanorum tantùm, sed generis, etiam, humani, tutandam, properavit, vitamque periculis omnibus objectare, libertatis causâ, non recusavit. Sese, 39 enim, hominem esse rectè judicans, nil, quod ad infortunia et mala humana spectaret, à se alienum esse arbitrabatur. Militem et propugnatorem libertatis haberi tantummodò volebat; et voti certissime compos fuit; summam, enim, claritudinem, ob libertatem pugnando, apud omnes bonos assecutus est.
Civitatum40 fœderatarum Americanarum Congressus, nudiustertius, ita de La Fayette decrevit: “Quandoquidem La Fayette, Gallus prænobilis, civitates hasce fœderatas Americanas denuò visere vult, à Cougressu populeque Americano decretum sit, Americanos omnes, grati animi ergô, eum videre magnoperè cupere;” simulque decretum fuit, uti navis longa Americana, eum ad oras terræ Columbi vehendi causâ, dimitteretur. Americani omnes hunc tam clarum propugnatorem et defensorem libertatis videre vehementissimè cupiunt.
Quòd si unquam ad oras Americanas ille virinclytus appulerit, Americani, libertate41 fruentes, operâ ejus maximè partâ, Washingtonii amicum et familiarem eximium, honore summo, proculdubio, prosequentur. Nosque, in hâc republicâ Ohioensi, à tempestibus et bellis Europæis procul amoti, 42 aliquid, virum talem honorandi causâ, scripsisse, valdè gestimus. Quòd 43 si illum unquam aspicere nobis contigerit, quam gratum spectaculum oculis nostris offeretur! Tunc fortassèeum sermone Gallico alloqui et compellare nobis licebit. Libertatis, enim, amatores omnes eum honore summo prosequi debent.
Alii, insuper, fuerunt Galli, qui martia ob Americam pugnando vulnera passi: eos44 gratiarum actione dignatus est Congressus. Ludovicus, quoque, Galliæ rex, optimè de libertate Americanâ, certè meritus est, qui, Britannis terrâ marique potentibus, bellum indicere, et Americanis, rerum omnium inopiâ laborantibus, succurrere, et suppetias45 ferre, ausus est.
Bello Americano tandem feliciter confecto, Galli, 46 fideles fortesque socii, domum rediêre; et libertatis donis apud Americanos capti allectique, im perii 47 regalis vestigia omnia penitùs funditùsque abolere constituerunt; quocirca, 48 rege suo occiso, imperium regium populari commutabant; nec à seditionibus aut tumultibus diris gravibusque abstinere destiterunt, donec49 ad Napoleonem Bonaparte, fortunæ filium, rerum summa delata est.
Etsi, de rebus50 Gallicis novis dicere, à re nostrâ paulò sejunctius erit, tamen, quia in earum51 mentionem incidimus, paucula nonnulla de eis52 hic subjicere nobis visum. Supervacaneum in præsentiâ erit, causas indagare, ob quas bellum hocce apud Gallos exortum sit. Clerici53 Gallici, nec non nobilitas primoresque imperium nimis grave in plebem exercere cœperant. Ad hoc, Americanorum exemplo incitati sunt Galli, qui, libertatis bona apud Americanos videntes, similem sibi felicitatem fortunamque exoptabant: plures, insuper, apud Gallos, provenêre scriptores, qui nobilitatis et clericorum superbiam et crudelitem insectari, et palàm reprehendere, non dubitaverunt.
Hæ, 54 forsitan, causæ extitêre, quibus impellentibus, res novas exoptare Galli cœperunt. Earum rerum novarum initium de libertate, et generis humani amicis optimè mereri videbatur; at, ex bonis initiis, eventus pessimi provenêre; cives55 de principatu inter sese certare; interficere, trucidare, jugulare, omnia sacra miscere, turbare; inter bonos et malos discrimen56 nullum, omnes honorum et dignitatis gradus penitùs abolere. 57
Bellatorum omnium, qui aut existunt, aut olim extitêre, Napoleon Bonaparte, proculdubio, maximus fuit. Rempublicam Gallicam ordinavit et stabilivit iste vir inclytus. Illustrissimum Bonaparte, nihil carbone 58 notandum patrâsse, dum rerum habenas apud Gallos teneret, minimè affirmare velim; attamen, eum multa cretá notanda fecisse, compertum habeo. Multi, à rebus Gallicis novis omninò abhorrentes, 59 eum tyrannum crudelissimum fædissimumque palàm nuncupârunt. Nos, 60 autem, à præjudicio omni procul amoti, et veritatem tantummodò indagantes, eum minimè crudelem, (quippè qui imperium tantum tot in gentes haberet,) extitisse autumamus. Clericos Gallicos, qui imperium crudelissimum in plebis ejus mentes et animos jam diù exercuerant, à muniis 61 omnibus, et à republicâ, procul amovendos curavit.
Hæc de rebus Gallicis dixisse, in præsentiâ, sufficiat. Omnia, quæ Galliæ rectores faciebant, minimè à Washingtonio probata fuêre. Ingruente belli civilis horrore, Americanos, 62 à partium studio immunes servare difficillimum fuit. Difficultates, tamen, omnes, Washingtonii vigilantia superavit. Bello Americano felicem ad exitum tandem perducto, bona quædam, et plurima mala, inde exoriebantur.
Belli istius exitus mortales fere omnes falsos fieri subegit: fidem publicam et privatam parvi pendere et contemnere edocuit. Extitêre, 63 tamen, pauci, quibus honestas divitiarum comparatione potior fuit. Hi pecunias Britannis debitas persolvere non dubitabant; etsi eas64 non persolvendi facultas legibus data est: plures, tamen, patriæ legibus freti, pecunias omnes hostibus nuperis debitas persolvere planè recusabant.
Plurimæ, autem, artes, bello hocce, in majus provectæ fuerunt. Medicinæ, præsertim, et chirurgiæ praxis admodùm excolebatur. Medici et chirurgi plurimi bello isto claruerunt. In quibus fuit illustrissimus Benjaminus Rush, de libertate Americanâ, et medicinæ parte omni, optimè meritus. Hic medicus inclytus, tetanum, morbosque alios, ex cerebri aut nervorum turbamento oriundos, cortice Peruviano, mercurio dulci sexiès sublimato, aliisque remediis corroborantibus sanare primus instituit. 65
Servos omnes, quos, vivus, in servitute tenuerat Washingtonius, morte imminente, libertate donari, et manu mitti jussit. Testamento, enim, supremo, servos omnes, post uxoris dilectæ mortem, liberos, et sui juris esse voluit. Virum, libertatis et æqualitatis adeò cupidum, mortalem ullum in servitute tenere, mirandum certè est.
Attamen, omnes, ferè, Virginiam incolentes, quâ in civitate degere decrevit Washingtonius, servos possidebant; consuetudo, itaque, servos habendi et tenendi, quæ rebus, ferè, in omnibus, domina et magistra rectè nuncupatur, cum Washingtonio facit; nolim, tamen, istâ in re, eum omninò inculpatum dicere; tùm, quia, tanti viri exemplum secutos plurimos, servos suos in libertatem missuros, minimè dubitandum est; tùm, quia, homines omnes, cujuscunque sint coloris, naturâ æquales esse, facillimè probari et demonstrari potest. Viro, autem, tantis virtutibus clarissimis insignito, delicti venia danda.
Testamentum, 66 insuper, Washingtonii supremum, eum à culpâ omni, hâc in re, immunem reddit; quippè qui servos omnes suos, post uxoris mortem, ut modò dictum est, liberos esse voluit; generi, enim, humano amicissimus semper erat: lenior, enim, magis, quàm crudelior est habitus.
De Washingtonii prosapiâ, genere, et studiis juvenilibus, satis hujusce operis initio dictum puto. Patre, adhuc puer, orbatus, sub matris tutelâ adolevit. Linguam67 nullam, præter Anglicanam, quantum scio, didicit: ad artes, tamen, plures ingenuas, mathematicas præsertim, animum sedulò appulit. Terræ mensor fuit: plurima, insuper, munia, tam civilia, quàm militaria, summâ cum laude obivit. Vitæ integritate maximè enituit. Hominum omnium, quos terra Columbi unquam aspexit, aut fortassè unquam aspiciet, proculdubio68 aptissimus fuit, qui exercitibus Americanis præesset, eosque ad victoriam duceret, et libertatem Americanam stabiliret.
Inimicis, tamen, minimè, carebat: quum, enim, imperator summus esset, invidiâ flagrabant nonnulli, magnitudinem ejus crescentem videntes: nec deerant, 69 qui, imperium tantum ad Washingtonium unum deferri non oportere, eumque, suæ utilitatis et commodi causâ, bellum, morando, ducere, audacter dicerent. Meritorum, enim, magnorum comes invidia plerumque esse solet. Quamobrem, eum imperio depellere, omnique auctoritate exuere, à quibusdam turpissimè fuit tentatum.
Mens, autem, conscia recti Washingtonio semper fuit; quam, nec hominum minæque, nec civium clamor prava jubentium, à recto deflectere unquam potuêre. Libertatis70 Americanæ fortuna tandem vicit: quòd si imperio militari, turpium paucorum civium, summam rerum affectantium invidiâ, privatus esset Washingtonius, dubito an libertatem adipisci, duce alio, quamvis præclaro, Americani potuissent.
At Dei optimi maximi munere et providentiâ factum est, ut, apud exercitum cum imperio esset Washingtonius, usque71 dum, hostibus ubique debellatis, pacem virtute conciliâret.
Washingtonium si cum viris aliis temporum præteritorum conferamus, omnibus certè, qui aut apud veteres olim claruêre, aut apud recentiores jam nunc aurâ æthereâ vescuntur, longè major heros noster invenietur. Ab Aluredo72 magno, rege Britanno, haud multùm abludit Washingtonius. Hi viri præclarissimi, justitiæ, fortitudinis, et pietatis amore insignes fuêre.
Cum73 Aluredus sagum togâ mutâsset, mala majora, quàm quæ Washingtonio unquam contigerant, perpessus est; cumque, formam et personam alienam mentitus, hostium castra exploratus esset, et suspicionem omnem, lyræ dulcedine, evitâsset, Washingtonio audacior forsitan existimari potest. Hostium, 74 tamen, Trentoniæ, apud NeoCæsareenses, captura nos Aluredi res gestas monet.
Rempublicam Washingtonius ordinavit et stabilivit: jus, æquitatem, pietatem, religionem, artesque ad humanitatem spectantes, excolebat: et mihi, multa cogitanti, multaque scrutanti, major bello, an pace fuerit, dicere, in primis difficile videtur. Aluredus magnus, contrà, artes multas, primus apud Britannos excolendas curavit; de literis optimè meruit. Aluredus, porrò, scriptoribus præclaris, qui facta ejus ingentia memoriæ traderent et mandarent, privatus, vetustatis tenebris ferè penitùs obscuratur.
Washingtonium, autem, ingenia præclarissima ad cœlum tollere certatim nitebantur; et meritò quidem; nullus75 enim, omnibus in rebus ad gloriam laudemque veram spectantibus, illo major: vir, denique, probus fuit, patriamque adamavit.
Cives Americani, terram latissimam, feracissimam, rebus omnibus abundantem possidetis. Concordiâ 76 valebitis, discordiâ infirmi eritis. Religionem, scientiam, artesque liberales ac ingenuas excolere debetis; gratias, imprimis, maximas Deo optimo maximo habere oportet, qui bellum Americanum, Washingtonii ductu, ad exitum felicissimum perducere dignatus est.
Collegia, Academias, et ludos literarios instituere ubique oportet, ut, religio, 77 Dei veri scientia, et artes vitæ utiles ubique vigeant, ut scientiâ à gentibus cunctis dignoscantur Americani: pacis studia colant; in pace, autem, bello necessaria parent. Justitiâ et virtutibus omnibus egregiis insignes sint, et Deo soli, libertatis ac bonorum omnium auctori, gratias semper agant: Washingtonii virtutes semper recordentur: factorum78 ejus splendorem ob oculos propositum semper habeant: Deumque semper precentur, ut imperii Americani felicitas perpetua sit.
Improbos omnes oderint, malos pœnis cöerceant, bonos honore prosequantur: virosv doctos in pretio habeant: ignorantia ubique spreta jaceat: sit, denique, in uniuscujusque fronte scriptum, quid de republicâ sentiat. Agriculturam, mercium79 commutationem, fidem inviolatam ament: temperan tiam, et virtutes omnes colant.