CAPUT DUODECIMUM.
Spes pacis magnâ securitate Americanorum animos afficit. — Has spes inanes esse ostendit Washingtonius. — Supplementa annua tardissimè prœbentur. — Legiones Novâ Cœsareâ conscriptœ Washingtonii imperia detrectant. — Ad officium attamen perbrevi redeunt. — Cibariorum omnis generis caritas. — Propugnaculum, West-Point nuncupatum, adoriri parat Clintonius. — Ab hoc autem proposito decedens, ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit, illamque regionem vastat.NUNC res anno millesimo septingentesimo septuagesimo no no gestas tempus explicandi. Hic1 et insequens annus, nullâ re memorabili gestâ, transiit. Civitates, Gallorum 2 societate animatæ, hostes, successu desperato, certamen tam iniquum detrectaturos ratæ, 3 segniùs remissiùsque agere cæperunt: has spes inanes esse Washingtonius enixè demonstravit; literis, enim, quas ad Congressum misit, pacem longè abesse, eamque4 ab animis hostium prorsus alienam esse, sedulo edocuit.
Ut supplementa annua, 5 omniaque, quæ ad exercitum alendum sustentandumque apta forent, quam primùm fierent, pararenturque, summopere institit: 6 tanta, autem, hominum animos mentesque invaserat securitas, 7 ut, monitis tam salutaribus spretis, vix tandem impelli quivit Congressus, quò imperatorem 8 milites iterum conscribere jusserit. Parata,9 quæ ad bellum anno insequenti gerendum necessaria fuere, tardissime procedebant; et 10 cum exercitum in armis esse, bellumque hostibus inferre oportuit, nihil aliud quam parata decretaque nonnulla, ad milites scribendos, factum est Aerarium quoque ad summum inopiæ deductum: quæ res imprimis magnas in exercitu difficultates concitâsse videtur.
Quin imo, legiones Novâ Cæsareâ conscriptæ, Washingtonii imperio non audientes, quum iter facere, seseque cum alterâ exercitûs parte conjungere jubebantur, prorsus abnuebant. Quo facto, Maxwell, dux Americanus, literas ad Washingtonium mittendas curavit, in quibus 11 eum certiorem fecit, legionum earum præfectos omnes, tribuno suo dixisse,12 “ nisi Cæsareæ Novæ consilium publicum querelis injuriisque suis remedium finemque posuerit, sese triduo imperio militari, quod à Congressu acceperant, procul dubio abdicaturos. ”
At Washingtonius, qui infortunia malaque plurima, quæ exercitus Americanus, mirâ cum patientia, diù perpessus fuerat, probè sciebat, præfectorum13 istorum consilio temerario vehementissimè fuit commotus; quanquam, enim, exercitûs querimonias justas esse cognovit, mala, tamen, quæ in patriam14 manatura ex tam temerariâ tamque inconsultà ducum sententiâ forent, animo cauto planè jam prospiciebat.
Itaque, rem tantam animo diù secum ipse volutans, literas, quas earum legionum præfectis exhibeat, ad Maxwell, de quo modò mentionem fecimus, misit; quibus in literis, amici 15 ducisque vice fungens, militibus præfectisque Americanis superbiam 16 insitam, virtutemque 17 quam sæpenumerò arduis in rebus jam antea præstiterant, concitare est conatus. “ Nil, ” inquit, “ quod mihi unquam accidit, tam graviter me pigebat, quam charta a præfectis istis ad consilium Novæ Cæsareæ publicum missa. ”
Ut paucis absolvam, præfectos illos, quanquam pertinacissime in sententiâ aliquandiù perstiterant, mira Washingtonii affabilitas, constantia, comitasque sermonis, ad munia 18 officiumque suum perbrevi redire coegerunt. Mihi quidem in primis difficile videtur, constantiorne 19 in civium effrenam libidinem licentiamque coercendo, an contra hostes acie pugnando fortior fuerit, dignoscere.
Ad hanc præfectorum nonnullorum defectionem, aliud accessit malum; exercitus, nempe, Americanus, non vestibus modò idoneis, verum etiam victu necessario indigebat. Annus, etiam, messes largas, frugesque amplas, libertatis propugnatoribus invidebat. Agricolæ porrò, vomerem 20 in gladium convertere sæpe cogebantur; fides, 21 quoque, publica adeo infirma erat, ut nihili penderetur; adeo, denique, magnis difficultatibus circumventus erat Washingtonius, ut cibaria quædam, exercitûs alendi causâ, magistratus poscere, necessitate temporum dirâ, sæpe coactus. Aliàs, cibariorum inopiâ, manipulos diversas in regiones qui 22 victum necessarium vi et armis pararent, mittere cogebatur.
Subsidium 23 hocce tandem quoque defecit; regiones, enim, exercitui proximæ, victum militibus necessarium ministrare prorsùs abnegârunt. Multi, enim, coloni Americani, Britannorum sociorumque sævitiâ excitati, et Washingtonii comitate et lenitate capti allectique, omnia ad victum necessaria ultrò 24 dedêre. Washingtonio, igitur, quem antehac tutorem defensoremque populares 25 duxerunt, aut exercitum dimittendi, aut vi et armis cibaria parandi, necessitas dira imponebatur. Exercitus 26 eum cibaria, cives libertatis bonorumque defensionem poposcêre.
Exercitûs necessitudinibus subvenire, civesque injuriâ non afficere, in primis arduum videbatur. Disciplinam, porrò, militarem apud exercitum, li- 27 beris 28 ex hominibus, maximâ ex parte, conflatum, difficillimum semper fuit: apud exercitum omnibus necessariis rebus nudum expertemque, vix mortalium est. In hâc rerum difficultate, ita sese gessit Washingtonius, ut militibus, juxta ac civibus carissimus sit factus. Nulla, itaque, res memorabilis, exercitu tam nudo, tamque malè necessariis omnibus rebus instructo,29 geri poterat.
Hostes, contra, qui Novum jam Eboracum aliasque regiones impunè tenebant, et, quocumque libuit, 30 liberrimè vagabantur, omnibus rebus necessariis plene ornati instructique, hominum multitudine longè præstabant, 31 atque terrorem maximum, quacumque incedebant, incolis incutiebant. Hæcce militum inæqualitas 32 ad flumen Hudson clarissimè est perspecta; quum, enim, duo exercitus castra movere cæpissent, Britanni flumen trajicere, copiasque in unum 33 conferre facillime poterant, Americani, autem, ob numerum exiguum, nil magnum ordiri, neque longiùs a castris prodire audebant.
Locum propugnaculumque non procul à Novo Eboraco positum, vulgo West-Point dictum, incolumem 34 servare vehementissimè avebat Washingtonius. Ut locus iste servari incolumis posset, manipulos, civitatibus multis, ob periculi instantis magnitudinem, petentibus, necessariò denegare cogebatur. Ineunte anno, 35 Henricus Clintonius, eques Anglicanus, qui summam imperii jam tenebat, quasi locum illum adorturus esset, castra movit: at quò magis locum Americanis tam utilem aggredi videbatur Clintonius, eo magis animum intendit Washingtonius, ut locus iste quàm munitissimus esset; locoque illo perbrevi munimentis et præsidio firmo ab omni impetu hostili tuto facto, Clintonius, dux Britannus, ab oppugnatione destitit, et ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit.
Quà in regione, pulcherrimas multas urbes, et oppida, partim incendit, partim diruit, partim expugnavit. Washingtonius, autem, qui rerum magnarum servandarum causâ, parva amittere, et negligere instituit, non plus auxilii, regionum incolis earum, per quas iter hostes faciebant, qùam quod ad hostium vim prohibendam satis foret, ferre potuit. Etsi nihil magnum tam exiguâ manu gerere poterat, vigilantia, tamen, Washingtonii tanta fuit, ut hostes, quacumque ratione poterat, vexare haud destitit. — Ludovicus36 decimus sextus, Gallorum rex, Americanorum partes amplexus, eos militibus, navibus, et pecuniâ plurimùm adjuvit.