Strobilvs
Hóc est servi facinus frugi, facere quod ego persequor,
ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi.
nam qui ero ex sententia servire servos postulat,
in erum matura, in se sera condecet capessere.
5sin dormitet, ita dormitet, servom sese ut cogitet.
nám qui amanti ero sérvitutem servit, quasi ego servio,
si érum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor,
retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,
10qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam
* *
† erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
15qui éa curabit, abstinebit censione bubula,
nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;
eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic Megadoro dari.
is speculatum huc misit me, ut quae fierent fieret particeps.
20nunc sine omní suspicione in ara hic adsidam sacra;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.