Pyth.
Tace nunciam tu, atque agnum hinc uter est pinguior
cape atque abi intro ad nos.
Pyth.
Tu, Congrio,
quem illic reliquit agnum, eum sume atque abi
*intro illuc, et vos illum sequimini.
5vos ceteri ite huc ad nos.
Cong.
Hercle iniuria
dispertivisti: pinguiorem agnum isti habent.
Pyth.
At nunc tibi dabitur pinguior tibicina.
i sane cum illo, Phrugia. tu autem, Eleusium,
huc intro abi ad nos.
Cong.
O Pythodice subdole,
10hucine detrusti me ad senem parcissimum?
ubi si quid poscam, usque ad ravim poscam prius
quam quicquam detur.
Pyth.
Stultus et sine gratia es.
† tibi recte facere, quando quod facias perit.
Pyth.
Rogitas? iam principio in aedibus
15turba istic nulla tibi erit: siquid uti voles,
domo abs te adferto, ne operam perdas poscere.
hic autem apud nos magna turba ac familia est,
supellex, aurum, vestis, vasa argentea:
ibi si perierit quippiam (quod te scio
20facile abstinere posse, si nihil obviam est),
dicant: coqui abstulerunt, comprehendite,
vincite, verberate, in puteum condite.
horum tibi istic nihil eveniet: quippe qui
ubi quid subripias nihil est. sequere hac me.