Evcl.
Nunc defaecato demum animo egredior domo,
postquam perspexi salva esse intus omnia.
redi núnciam intro atque intus serva.
Staph.
Quippini?
ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
5nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
Evcl.
Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
araneas mihi ego illas servari volo.
10pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
cave quémquam alienum in aedis intro miseris.
quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
15nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
cultrum, securim, pistillum, mortarium,
quae utenda vasa semper vicini rogant,
fures venisse atque abstulisse dicito.
20profecto in aedis meas me absente neminem
volo intro mitti. atque etiam hoc praedico tibi,
si Bona Fortuna veniat, ne intro miseris.
Staph.
Pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet,
nam ad aedis nostras numquam adit, quamquam prope est.
Evcl.
Occlude sis
fores ambobus pessulis. iam ego hic ero.
discrucior animi, quía ab domo abeundum est mihi.
nimis hercle invitus abeo. sed quid agam scio.
nam noster nostrae qui est magister curiae
30dividere argenti dixit nummos in viros;
id si relinquo ac non peto, omnes ilico
me suspicentur, credo, habere aurum domi.
nam non est veri simile, hominem pauperem
pauxillum parvi facere quin nummum petat.
35nam nunc cum celo sedulo omnis, ne sciant,
omnes videntur scire et me benignius
omnes salutant quam salutabant prius;
adeunt, consistunt, copulantur dexteras,
rogitant me ut valeam, quid agam, quid rerum geram.
40nunc quo profectus sum ibo; postidea domum
me rursum quantum potero tantum recipiam.