Evclio
Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
5vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
ita illís impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias
10occepi: festo die si quid prodegeris,
profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
accessit animus ad meam sententiam,
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
15nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
haec imponentur in foco nostro Lari,
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
et strepitust intus. numnam ego compilor miser?
Congrio
20Aulam maiorem, si pote, ex vicinia
pete: haec est parva, capere non quit.
Evcl.
Ei mihi,
perii hercle. aúrum rapitur, aula quaeritur.
nímirum occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
25confige ságittis fures thensaurarios,
si cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius quam prorsus perii currere?