Evclio
Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,
circumspectatrix cum oculis emissiciis.
Staphyla
Nam cur me miseram verberas?
Evcl.
Vt misera sis
atque ut te dignam mala malam aetatem exigas.
Staph.
5Nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus?
Evcl.
Tibi egó rationem reddam, stimulorum seges?
illuc regredere ab ostio. illuc sis vide,
ut incédit. at scin quo modo tibi res se habet?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum,
10testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
Staph.
Vtinam me divi adaxint ad suspendium
potius quidem quam hoc pacto apud te serviam.
Evcl.
At ut scelesta sola secum murmurat.
oculos hercle égo istos, improba, ecfodiam tibi,
15ne me observare possis quid rerum geram.
abscede etiam nunc—etiam nunc—etiam—ohe,
istic astato. si hercle tu ex istoc loco
digitum transvorsum aut unguem latum excesseris
aut si respexis, donicum ego te iussero,
20continuo hercle ego te dedam discipulam cruci.
scelestiorem me hac anu certo scio
vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
25quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
quod me sollicitat plurimis miserum modis.—
Staph.
Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
malae rei evenisse quamve insaniam,
30queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum
decies die uno saepe extrudit aedibus.
nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
pervigilat noctes totas, tum autem interdius
quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
35neque iam quo pacto celem erilis filiae
probrum, propinqua partitudo cui appetit,
queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.