Pyth.
Heus, Staphyla, prodi atque ostium aperi.
Pyth.
Hos ut accipias coquos
tibicinamque obsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
Staph.
5Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
Staph.
Quia temeti nihil allatum intellego.
Pyth.
At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
Staph.
Ligna hic apud nos nulla sunt.
Cong.
Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
Staph.
10Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
cenaene causa aut tuae mercedis gratia
nos nostras aedis postulas comburere?