previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Artemona

Áin tu meum virum híc potare, óbsecro, cum fílio

et ad amicam detulisse argenti viginti minas

meoque filio sciente id facere flagitium patrem?

Parasitvs

Neque divini neque mi humani posthac quicquam accreduas,

5Artemona, si huius rei mendacem inveneris.

Art.

At scelesta ego praeter alios meum virumfrugi rata,

siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.

Par.

At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti,

madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.

Art.

10Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.

Par.

Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,

verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio

potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.

Art.

Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cottidie.

15ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,

Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:

is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.

Par.

Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?

Art.

Tace modo. ne ego illum ecastor miserum habebo.

P.
Ego istúc scio,

20ita fore illi dum quidem cum íllo nupta eris.

Art.
Ego censeo.

eum etiam hominem in senatu dare operam aut clientibus,

ibi labore delassatum noctem totam stertere:

ille operé foris faciendo lassus noctu ad me advenit;

fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.

25is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.

Par.

Sequere hac me modó, iam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.

Art.

Nihil ecastor est quod facere mavelim.

P.
Mane dum.

A.
Quid est?

Par.

Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris

cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?

A.

30Possum ecastor.

P.
Em tibi hominem.

A.
Perii.

P.
Paulisper mane.

aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerant.

Arg.

Quid modi, pater, amplexando facies?

Dem.
Fateor, gnate mi

Arg.

Quid fatere?

Dem.
Me ex amore húius corruptum oppido.

Par.

Audin quid ait?

Art.
Audio.

Dem.
Egon ut non domo uxori meae

35subripiam in deliciis pallam quam hábet, atque ad te deferam,

non edepol conduci possum vita uxoris annua.

Par.

Censen tu illum hodié primum ire ádsuetum esse in ganeum?

Art.

Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas

suspicabar atque insontis miseras cruciabam.

Arg.
Pater,

40iube dari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.

Dem.

Da, puere, ab summo. áge tu interibi ab infimo da savium.

Art.

Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus.

Dem.

Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.

Phil.

Dic amabo, an fetet anima úxoris tuae?

Dem.
Nauteam

45bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.

Art.

Ain tandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo

Dixisti in me. sine, revenias modo domum, faxo ut scias

quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.

Phil.

Miser ecastor es.

Art.
Ecastor dignus est.

Arg.
Quid ais, pater?

50ecquid matrem amas?

Dem.
Egone illam? nunc amo, quia non adest.

Arg.

Quid cum adest?

D.
Periisse cupio.

P.
Amat homo hic te, ut praedicat.

Art.

Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum

redierit hodie, osculando ego ulciscar potissimum.

Arg.

Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus.

Dem.
Maxime.

55te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.

pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.

Art.

Non queo durare.

Par.
Si non didicisti fulloniam,

non mirandum est. ... in oculos invadi optumum est.

Art.

Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo

60invocavisti.

Par.
Ecquis currit pollictorem accersere?

Arg.

Mater, salve.

Art.
Sat salutis.

Par.
Mortuost Demaenetus.

tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.

ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,

atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.

65poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas

ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.

Argyrippus exorari spero poterit, ut sinat

sese alternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro,

regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium.—

Art.

70Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum?

Phil.
Pol me quidem

miseram odio énicavit.

Art.
Surge, amator, i domum.

Dem.

Nullus sum.

Art.
Immo es, ne nega, omnium unus pol nequissimus.

at etiam cubat cuculus. surge, amator, i domum.

Dem.

Vae mihi.

Art.
Vera hariolare. surge, amator, i domum.

Dem.

75Abscede ergo paululum istuc.

Art.
Surge, amator, i domum.

Dem.

Iam obsecro, uxor.

Art.
Nunc uxorem me esse meministi tuam?

modo, cum dicta in me ingerebas, odium, non uxor eram.

Dem.

Totus perii.

Art.
Quid tandem? anima fetetne uxoris tuae?

Dem.

Murram olet.

Art.
Iam subrupuisti pallam, quam scorto dares?

Phil.

80Ecastor qui subrupturum pallam promisit tibi.

Dem.

Non taces?

Arg.
Ego dissuadebam, mater.

Art.
Bellum filium.

istoscine patrem aequom est mores liberis largirier?

nilne te pudet?

Dem.
Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.

Art.

Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.

Dem.

85Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?

Art.

Ecastor cenabis hodie, ut dignus es, magnum malum.

Dem.

Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.

Arg.

Dicebam, pater, tibi, ne matri consuleres male.

Phil.

De palla memento, amabo.

Dem.
Iuben hanc hinc abscedere?

Art.

90I domum.

Phil.
Da savium etiam prius quam abis.

Dem.
I in crucem.

Phil.

Immo intro potius. sequere hac me, anime.

Arg.
Ego vero sequor.

Grex

Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,

neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;

nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore,

95quin ubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.

nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,

remur impetrari posse, plausum si clarum datis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (103 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: