Leonida
Quid hoc sít negoti, neminem meum dictum magni facere?
Libanum in tonstrinam ut iusseram venire, is nullus venit.
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
Leon.
Hodie salvere iussi
5Libanum libertum? iam manu emíssu's?
Leon.
Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.
cur non venisti, ut iusseram, in tonstrinam?
Leon.
Siquidem hércle nunc summum Iovem te dicas detinuisse
atque is precator adsiet, malam rem effugies numquam.
10tu, verbero, imperium meum contempsisti?
Merc.
Quaeso hercle noli, Saurea, mea causa hunc verberare.
Leon.
Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.
Leon.
Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,
15cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi,
quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle
clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?
iussin columnis deici operas araneorum?
20iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?
nihil est: tamquam si claudus sim, cum fustist ambulandum.
quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,
dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos
dormitis interea domi, atque erus in hara, haud aedibus, habitat.
25em ergo hóc tibi.
Lib.
Hospes, te obsecro, defende.
Merc.
Saurea, oro,
mea causa ut mittás.
Leon.
Eho, ecquis pro vectura olivi
rem solvit?
Leon.
Váh, delenire apparas, scio mihi vicarium esse,
neque eo esse servom in aedibus eri quí sit pluris quam illest.
30sed vina quaé heri vendidi vinario Exaerambo,
iam pró eis satis fecit Sticho?
Lib.
Fecisse satis opinor,
nam vidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.
Leon.
Sic dedero. prius quae credidi vix anno post exegi;
nunc satagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.
35Dromo mercedem rettulit?
Lib.
Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum efficeret.
Leon.
Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?
Leon.
Hem non? si velis da ... , commoda homini amico.
Merc.
40Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio.
Lib.
Heús iam satis tu.
audin quae loquitur?
Merc.
Tandem, opinor,
conticuit. nunc adeam optimum est, prius quam incipit tinnire.
quam mox mi operam das?
Leon.
Ehem, óptume. quam dudum tu advenisti?
non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),
45ita iracundia obstitit oculis.
Merc.
Non mirum factum est.
sed si domi est, Demaenetum volebam.
Leon.
Negat esse intus.
verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,
repromittam istoc nomine solutam rem futuram.
Merc.
Sic potius, ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.
Lib.
50Erus istunc novit atque erum hic.
Merc.
Ero huic praesente reddam.
Lib.
Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;
nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,
suscenseat, quoi ómnium rerum ipsus semper credit.
Leon.
Non magni pendo. ne duit, si non volt. sic sine astet.
Lib.
55Da, inquam. vah, formido miser, ne hic me tibi arbitretur
suasisse, sibi ne crederes. da, quaeso, ac ne formida:
salvom hercle erit.
Merc.
Credam fore, dum quidem ipse in mánu habebo.
peregrinus ego sum, Sauream non novi.
Merc.
Sit, non sit, non edepol scio. si is est, eum esse oportet.
60ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
Leon.
Hercle istum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.
ferox est viginti minas meas tractare sese.
nemo accipit, aufer te domum, abscede hinc, molestus ne sis.
Merc.
Nimis iracunde. non decet superbum esse hominem servom.
Leon.
65Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.
Lib.
Impure, nihili. non vides irasci?
Lib.
Flagitium hominis. da, óbsecro, argentum huic, ne male loquatur.
Merc.
Malum hercle vobis quaeritis.
Leon.
Crura hercle diffringentur,
ni istum impudicum percies.
Lib.
Perii hercle. age impudice,
70sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?
Merc.
Quae res? tun libero homini
male servos loquere?
Merc.
Id quidém tibi hercle fiet,
ut vapules, Demaenetum simul ac conspexero hodie.
in ius voco te.
Merc.
75Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro.
Leon.
Vae te.
tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur?†
Merc.
Atque etiam
pro dictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.
Leon.
Quid, verbero? ain tu, furcifer? erum nos fugitare censes?
ei nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.
Merc.
80Nunc demum? tamen numquam hinc feres argenti nummum, nisi me
dare iusserit Demaenetus.
Leon.
Ita facito, age ambula ergo.
tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?
tam ego homo sum quam tu.
Le.
Sequere hac ergo.
praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit
85merito meo, neque me alter est Athenis hodie quisquam,
cui credi recte aeque putent.
Merc.
Fortassis. sed tamen me
numquam hodie induces, ut tibi credam hoc argentum ignoto.
lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.
Leon.
Iam nunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie
90facturum satis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,
frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.
Leon.
Etiam † nunc dico Periphanes Rhodo mercator dives
absente ero solus mihi talentum argenti soli
adnumeravit et mihi crédidit, nequest deceptus in eo.
Leon.
Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus
me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers.