Argyrippvs
Age decumbamus sis, pater.
Demaenetvs
Vt iusseris,
mi gnate, ita fiet.
Dem.
Numquídnam tibi moléstumst, gnate mí, si haec nunc mecum áccubat?
Arg.
Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. quamquam ego istánc amo,
5possum equidem inducere animum, ne aegre patiar quia tecum accubat.
Dem.
Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe.
Arg.
Edepol, pater,
merito tuo facere possum.
Dem.
Age ergo, hoc agitemus convivium
vino ut sermone suavi. nolo ego metui, amari mavolo,
mi gnate, me abs te.
Arg.
Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.
Dem.
10Credam istuc, si esse te hilarum videro.
D.
Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?
Dem.
Ne sic fueris: ilico ego non dixero.
Dem.
Vtinam male qui mihi volunt sic rideant.
Arg.
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
15quia istaéc est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,
ea res me male habet; at non eo, quia tibi non cupiam quae velis;
verum istam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.
A.
Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.
Dem.
Vnum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi,
20cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.