Philaenivm
Quia tui amans abeuntis egeo.
Phil.
Aliquanto ámplius valerem, si hic maneres.
Phil.
Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum.
Arg.
Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.
Phil.
5Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.
Lib.
Homo hercle hinc exclusust foras.
Phil.
Quo nunc abis? quin tu hic manes?
Lib.
Audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse
negotiosum interdius videlicet Solonem,
10leges ut conscribat, quibus se populus teneat. gerrae!
qui sese parere apparent huius légibus, profecto
numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.
Leon.
Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,
qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.
Lib.
15Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.
Arg.
Bene vale, apud Orcum te videbo.
nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.
Phil.
Cur tu, obsecro, immerito meo me morti dedere optas?
Arg.
Ego te? quam si intellegam deficere vita, iam ipse
20vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.
Phil.
Cur ergo minitaris mihi, te vitam esse amissurum?
nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?
mihi certum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.
Arg.
Oh melle dulci dulcior tu es.
Phil.
Certe enim tú vita es mi.
25complectere.
Leon.
O Libane, uti miser est homo qui amat.
Lib.
Immo hercle vero,
qui pendet multo est miserior.
Leon.
Scio qui periclum feci.
circum sistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.
ere, salve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?
Leon.
Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.
Arg.
Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.
Leon.
Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.
Lib.
Philaenium, salve.
Phil.
Dabunt di quae velitis vobis.
Lib.
Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.
Arg.
35Verbum cave fáxis, verbero.
Lib.
Tibi equidem, non mihi opto.
Arg.
Tum tu igitur loquere quod lubet.
Leon.
Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?
tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?
Arg.
Vt vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,
40qui hódie numquam ad vesperum vivam.
Lib.
Quapropter, quaeso?
A.
Quia ego hanc amó et haec me amat, huic quod dem nusquam quicquam est,
hinc med amantem ex aedibus eiecit huius mater.
argenti viginti minae me ad mórtem appulerunt,
quas hodie aduléscens Diabolus ipsi daturus dixit,
45ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.
videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?
ille qui íllas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.
Li.
Bono animo es, ne formida.
Leon.
Secede huc, Libane, te volo.
Arg.
Obsecro vos,
50eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
Lib.
Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:
vobis est suave amantibus complexos fabulari,
ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
proinde istud facias ipse quod faciamus nobis suades.
Arg.
55Ego vero, et quidem edepol lubens. interea, si videtur,
concedite istuc.
Leon.
Vin faciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?
A.
Ecquid est salutis? satis locuti.
Leon.
Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
60primum omnium servos tuos nos esse non negamus;
sed tibi si viginti minae argenti proferentur,
quo nos vocabis nomine?
Leon.
Viginti minae hic insunt in crumina,
has ego, si vis, tibi dabo.
Arg.
Di te servassint semper,
65custos erilis, decus popli, thensaurus copiarum,
salus interioris † corporis amorisque imperator.
hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
Leon.
Nolo ego te, quí erus sis, mihi onus istuc sustinere.
Arg.
Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?
Leon.
70Ego baiulabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.
Arg.
Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?
Leon.
Hanc, cui daturu's hanc, iube petere atque orare mecum.
nam istuc proclive est, quo iubes me plane collocare.
Phil.
Da, meus ocellus, mea rosa, mi ánime, mea voluptas,
75Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.
Leon.
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,
agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,
prehende auriculis, compara labella cum labellis.
Leon.
Quam vero indignum visum est?
80at qui pol hodie non feres, ni genua confricantur.
Arg.
Quidvis egestas imperat: fricentur. dan quod oro?
Phil.
Age, mi Leonida, obsecro, fer amanti ero salutem,
redime istoc benefició te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.
Leon.
Nimis bélla es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie
85numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,
illic hánc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.
cape hoc sis, Libane.
Arg.
Furcifer, etiam me delusisti?
Leon.
Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.
age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.
Arg.
Quin ad hunc, Philaenium, adgredimur,
virum quidem pol optimum et non similem furis huius?
Lib.
Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.
Arg.
Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,
da mi istas viginti minas. vides me amantem egere.
Lib.
95Videbitur. factum volo. redito huc conticinno.
nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.
Phil.
Amandone exorarier vis ted an osculando?
P.
Ergo, obsecro, ét tu utrumque nostrum serva.
Arg.
O Libane, mi patrone, mi trade istuc. magis decorumst
100libertum potius quam patronum onus in via portare.
Phil.
Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,
amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.
Lib.
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum,
hirundinem, monerulam, passerculum putillum,
105fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,
circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
Arg.
Ten complectatur, carnufex?
Lib.
Quam vero indignus videor?
ne istuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me,
vehes pól hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.
Lib.
Tun hoc feras argentum áliter a me?
Arg.
Perii hercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom,
inscende.
Lib.
Sic isti solent superbi subdomari.
asta igitur, ut consuetus es puer olim. scin ut dicam?
em sic. abi, laúdo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.
Lib.
Ego fecero. hem quid istúc est? ut tu incedis?
demam hercle iam de hórdeo, tolutim ni badizas.
Arg.
Amabo, Libane, iam sat est.
Lib.
Numquam hercle hodie exorabis.
nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,
postidea ad pistores dabo, ut ibí cruciere currens.
120asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.
Arg.
Quid nunc, amabo? quoniam, ut est libitum, nos delusistis,
datisne argentum?
Lib.
Si quidem mihi statuam et aram statuis
atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.
Leon.
Etiam tu, ere, istunc amoves abs te atque † ipse me adgredere
125atque illa, sibi quae hic iusserat, mihi statuis supplicasque?
Arg.
Quem te autem divom nominem?
Le.
Fortunam, atque Obsequentem.
Lib.
An quid est homini Salute melius?
Arg.
Licet laúdem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
Phil.
Ecastor ambae sunt bonae.
Arg.
Sciam ubi boni quid dederint.
Leon.
130Opta id quod ut cóntingat tibi vis.
Arg.
Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas.
Li.
Ad me adi vicissim atque experire.
exopta id quod vis maxime tibi evenire: fiet.
Arg.
Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inópiast,
135viginti argenti commodas minas, huius quas dem matri.
Lib.
Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.
Arg.
Vt consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.
Leon.
Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.
Arg.
Quin nec caput nec pes sermoni apparet.
140nec quid dicatis scire nec me cur ludatis possum.
Lib.
Satis iám delusum censeo. nunc rém ut est eloquamur.
animum, Argyrippe, advorte sis. pater nos ferre hoc iussit
argentum ad ted.
Arg.
Vt temperi opportuneque attulistis.
Lib.
Hic inerunt viginti minae bonae, mala opera partae;
145has tibi nos pactis legibus dare iussit.
Lib.
Noctem huius et cénam sibi ut dares.
Arg.
Iube advenire quaeso:
meritissimo eius quae volet faciemus, qui hosce amores
nostros dispulsos compulit.
Leon.
Patierin, Argyrippe,
patrem hanc amplexari tuom?
Arg.
Haec faciet facile ut patiar.
150Leonida, curre obsecro, patrem huc orato ut veniat.
Le.
Angiporto
illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret
huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.
de argento si mater tua sciát ut sit factum—