Cleareta
Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis
non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
5remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
Argyr.
Ego pol istum portitorem privabo portorio;
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,
quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
Clear.
10Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
Argyr.
Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;
solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
Clear.
Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;
semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
Argyr.
15Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
Clear.
Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
A.
Dedi equidem quod mecum egisti.
C.
Et tibi ego misi mulierem:
20par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
C.
Quid me accusas, si facio officium meum?
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis
ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
Argyr.
Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
Clear.
25Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;
is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,
vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:
is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
30neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,
volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo
subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Argyr.
35Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
Clear.
Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
C.
Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,
40quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,
hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
C.
Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.
C.
Abusa. nam si ea durarent mihi,
45mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
50semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
vetus est: ‘nihili coactiost’ — scis cuius. non dico amplius.
Argyr.
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,
longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,
aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
55tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo
usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,
usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram
60faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria
fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.
Clear.
Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
65aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,
esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;
bene salutando consuescunt, compellando blanditer,
70osculando, oratione vinnula, venustula.
si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;
savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
Argyr.
Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
Clear.
75Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.
Argyr.
Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,
annum hunc ne cum quiquam alio sit?
Clear.
Tene? viginti minas;
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
A.
At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.
A.
80Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas
dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat
nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
Clear.
Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.
85postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;
ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
Argyr.
90Interii, si non invenio ego illas viginti minas,
et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,
supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,
dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,†
95nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—