Libanvs
Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier
atque argento comparando fingere fallaciam.
iam diu est factúm quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,
igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.
5ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.
quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove
atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.
serva erum, cave tú idem faxis alii quod servi solent,
quí ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
10unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?
impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,
picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera
consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.
sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.
15certe hercle ego quantum ex augurio éius pici intellego,
aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.
sed quid illúc, quod exanimatus currit huc Leonida?
metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.