previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Libanvs

Perfídiae laudes grátiasque habémus merito mágnas,

quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,

scapularum confidentia, virtute ulmorum freti

qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque,

5nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias

indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,

qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt

...

eae núnc legiones, copiae exercitusque eorum

10vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.

id virtute huiuscollegae meaque comitate

factumst. qui me vir fortior ad sufferundas plagas?

Leon.

Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare

sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.

15ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:

ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,

ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris,

ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,

ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo

20artutos, audacis viros, valentis virgatores.

Lib.

Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;

verum edepol ne etiam túa quoque malefacta iterari multa

et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,

ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus,

25ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,

ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,

ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,

ubi amicae quám amico tuo fueris magis fidelis,

ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo

30validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.

num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?

Leon.

Vt meque teque maxime atque ingenio nostro decuit.

Lib.

Iam omitte ista atque hoc quod rogo responde.

Leon.
Rogita quod vis.

Lib.

Argenti vinginti minas habesne?

Leon.
Hariolare.

35edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:

ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!

nimis aegre risum contini, ubi hospitem inclamavit,

quod se absente mihi fidem habere noluisset.

ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!

Li.

40Mane dúm.

Le.
Quid est?

Li.
Philaenium estne haéc quae intus exit

atque Argyrippus una?

Leon.
Opprime os, is est. subauscultemus.

Lib.

Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?

taciti auscultemus.

Leon.
Attatae, modo hercle in mentem venit,

nimis véllem habere perticam.

Lib.
Quoi rei?

Leon.
Qui verberarem

45asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (46 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: