Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspero subiecta est;
[2]
[p. 272]Perranthem incolae vocant. urbs, qua 1 murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat.
[3]
amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.
[4]
praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
[5]
Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;
[6]
ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.
[7]
inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit.
[8]
cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intravit.
[9]
Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat;
[10]
dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.
1 a. u. 565.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.