Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
67. ibi in hanc sententiam locutum accipio:
"
etsi mihi nullius noxae conscius,
Quirites,
sum,
tamen cum pudore summo in contionem in conspectum vestrum1 processi.
hoc vos scire,
hoc posteris memoriae traditum iri,
Aequos et Volscos,
vix Hernicis modo pares,
T.
Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse!
hanc ego ignominiam,
[
2]
quamquam iam diu ita vivitur
ut2 nihil boni divinet animus,
si huic potissimum imminere anno scissem,
vel exsilio vel morte,
si alia
fuga honoris non esset,
vitassem.
[
3]
ergo si viri arma
illa habuissent quae in portis fuere nostris,
capi Roma
me consule potuit.
satis honorum,
satis superque
[p. 226]
vitae erat;
[
4]
mori consulem tertium oportuit.
quem3 tandem ignavissimi hostium contempsere?
nos consules an vos,
Quirites?
si culpa in nobis est,
auferte imperium indignis,
et si id parum est,
insuper poenas expetite:
[
5]
si in vobis,
nemo deorum nec hominum
sit qui vestra puniat peccata,
Quirites:
vosmet tantum eorum paeniteat.
non illi vestram ignaviam
contempsere nec suae virtuti confisi sunt;
quippe
totiens fusi fugatique,
castris exuti,
agro multati,
sub
iugum missi et se et vos novere:
[
6]
discordia ordinum
et4 venenum urbis huius,
patrum ac plebis certamina,
dum nec nobis imperii nec vobis libertatis est modus,
dum taedet vos patriciorum,
nos5 plebeiorum magistratuum,
[
7]
sustulere illis6 animos.
pro deum fidem quid vobis voltis?
tribunos plebis concupistis;
concordiae causa concessimus.
decemviros desiderastis;
creari passi sumus.
decemvirorum vos pertaesum est;
[
8]
coegimus abire magistratu.
manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exsulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus.
[
9]
tribunos plebis creare iterum voluistis;
creastis;
consules facere vestrarum partium;
etsi patribus
videbamus iniquum,
patricium quoque magistratum
plebi donum fieri vidimus.
7 auxilium tribunicium,
[p. 228] provocationem ad populum,
scita plebis iniuncta8 patribus,
sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus.
[
10]
qui finis erit discordiarum?
ecquando9 unam urbem habere,
ecquando communem hanc esse patriam licebit?
victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.
[
11]
satisne est nobis vos metuendos esse?
adversus nos Aventinum capitur,
adversus nos Sacer occupatur mons;
Esquilias vidimus ab hoste prope captas,
et scandentem in aggerem Volscum.
hostem10 nemo submovit:
in nos viri,
in nos armati estis.