Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. in hanc sententiam ut discederetur iuniores
[p. 136]
patrum evincebant.
ferocioresque iterum coorti1 Valerius Horatiusque vociferari ut de re publica liceret
dicere;
dicturos ad populum,
si in senatu per factionem
non liceat;
neque enim sibi privatos aut in curia aut
in contione posse obstare,
neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
[
2]
tum Appius,
iam prope
esse ratus ut ni violentiae eorum pari resisteretur
audacia victum imperium esset,
[
3?]
“
non erit melius”
inquit, “
nisi de quo consulimus vocem misisse,”
et
ad Valerium,
negantem se privato reticere,
lictorem
accedere iussit.
[
4]
iam Quiritium fidem implorante
Valerio a curiae limine,
L.
Cornelius complexus
Appium,
non cui2 simulabat consulendo,
diremit certamen;
factaque per Cornelium Valerio dicendi
gratia quae vellet,
cum libertas non ultra vocem excessisset,
decemviri propositum tenuere.
[
5]
consulares
quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis
odio,
cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis imperii rebantur esse,
prope malebant postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu
quam invidia eorum exsurgere rursus plebem:
[
6]
si
leniter ducta res sine populari strepitu ad consules
redisset,
aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem
tribunorum plebem adduci.
[p. 138]
[7]
silentio patrum edicitur dilectus. iuniores, cum3 sine provocatione imperium esset, ad nomina respondent. legionibus scriptis inter se decemviri
comparant,4 quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret.
[8]
principes inter decemviros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi violentiam aptiorem
rati ad comprimendos urbanos motus; in Fabio minus
in bono constans potius quam5 navum in malitia ingenium esse.
[9]
hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque, decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui similis mallet esse. huic bellum in Sabinis M'. Rabuleio6 et Q. Poetelio7 additis collegis mandatum.
[10]
M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M. Sergio.8 Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.