Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. postquam vero comitia decemviris creandis
in trinum nundinum indicta sunt,
[
2?]
tanta exarsit
[p. 114]
ambitio ut primores quoque civitatis—
metu,
credo,
ne1 tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud
satis dignis pateret—
prensarent homines,
honorem
summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua
contenderant2 suppliciter petentes.
[
3]
demissa3 iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap.
Claudium.
nescires utrum inter decemviros an inter candidatos numerares.
[
4]
propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat.
criminari optimates,
extollere candidatorum levissimum quemque humillimumque,
ipse medius inter
tribunicios,
[
5?]
duillios4 Iciliosque,
5 in foro volitare,
per illos se plebi venditare,
donec collegae quoque,
qui unice illi dediti fuerant ad id tempus,
coniecere in eum oculos,
mirantes quid sibi vellet:
[
6]
apparere nihil sinceri esse;
profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore:
nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis
abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
[
7]
propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire impetum
adgrediuntur.
comitiorum illi habendorum,
quando
minimus natu sit,
munus consensu iniungunt.
[
8]
ars
haec erat,
ne semet ipse creare posset,
quod praeter
tribunos plebi—
et id ipsum pessimo exemplo—
nemo
[p. 116]
unquam fecisset.
ille enimvero,
quod bene vertat,
6 habiturum se comitia professus,
[
9?]
impedimentum pro occasione arripuit,
deiectisque honore per coitionem7 duobus Quinctiis,
Capitolino et Cincinnato,
et patruo suo C.
Claudio,
constantissimo viro in optimatium causa,
et aliis eiusdem fastigii civibus,
nequaquam splendore vitae pares decemviros creat,
[
10?]
se in primis,
quod haud secus factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat.
[
11]
creati cum eo M.
Cornelius Maluginensis M.
Sergius L.
Minucius
Q.
Fabius Vibulanus Q.
Poetelius8 T.
Antonius Merenda K.
Duillius9 Sp.
Oppius Cornicen M'.
Rabuleius.