This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
Permutatis provinciis Siculi in senatum
introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga
populum Romanum verba fecerunt in gratiam publicam
avertentes;
[2]
Hieronymum ac postea Hippocraten atque
[p. 328]
Epicyden tyrannos cum ob alia tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi.
ob eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum,
[3]
et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora
destitutos, quia ad praedictum tempus exercitum ad
Syracusas non admovisset, indicio facto omnis ab
tyrannis interfectos.
[4]
eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis.
[5]
numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se
urbem, cum vellet, ei tradituros; sed eum primo vi
capere maluisse;
[6]
dein, cum id neque terra neque maria
omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens
id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo scilicet
iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani
trucidaret ac diriperet.
[7]
si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus,
si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis
Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes
clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum
populo Romano gessissent,
[8]
quid ultra quam quod fecerit,
nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum
potuisse?
[9]
certe praeter moenia et tecta exhausta urbis
et refracta ac spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse,
bona quoque multis adempta,
[10]
ita ut ne nudo quidem
solo, reliquiis direptae fortunae, alere sese ac suos
possent. orare se patres conscriptos, ut, si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint;
restitui dominis iubeant.
[11]
talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum patres consuli
possent,
[12]
Laevinus iussisset, "maneant immo," inquit
Marcellus, "ut coram iis respondeam, quando ea condicione
[p. 329]
pro vobis, patres conscripts, bella gerimus, at
victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc
anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.