[3] Sic itaque habe, istam 1 vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat. Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur; non traditur quod fugit.