[11] Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire; in Graecis hanc licentiam tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.