Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
qui enim sic
disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerint1 principia naturae. tribuendum est igitur his aliquid, dum
modo quantum tribuendum sit intellegas. est enim2
philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec
pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi
gloriosi esse fatebantur,3 et videre esse tantam vim4
virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva
sint, ut nulla esse videantur. haec est nec omnia
spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis [p. 192]
laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. hinc
ceteri particulas arripere conati suam quisque videri
voluit afferre sententiam.
25.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.