Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Hic ego:
Pomponius quidem, inquam, noster iocari
videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis
collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam
cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso,
assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et
attentius de claris viris locorum admonitu1 cogitemus.2
scis enim me quodam tempore Metapontum venisse
tecum neque ad hospitem ante devertisse,3 quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat,
sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa
in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia
summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra.
modo enim fuit Carneadis,4 quem videre videor—est
enim nota imago—, a sedeque ipsa tanta5 ingenii
magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.