Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae
iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum
—sentis enim, credo, me iam diu, quod τέλος1 Graeci
dicant,2 id dicere tum extremum, tum ultimum, tum
summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo
dicere—, cum igitur hoc sit extremum,3 congruenter
naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere,
nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod
autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod
honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id
quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis
gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari,
sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.
concluduntur igitur eorum argumenta sic:
8.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.