Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
ista similia
non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris
tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis,
donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam
emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt,1
ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes2
acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit;3
hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus
cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti
student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte
censes Ti.4 Gracchum patrem non beatiorem fuisse5
quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens—
quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed
quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.