nec diu in pacto mansit; [9] nam subinde ab Carthagine allatum est, ut Hasdrubal primo quoque tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit. [10] itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit indicans, quanto fama profectionis suae damno fuisset; si vero inde pergeret, priusquam Hiberum transiret, Romanorum Hispaniam fore: [11] nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet, quem relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos, quibus vix aequis viribus resisti posset; [12] itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum valido exercitu mitterent; cui ut omnia prospere evenirent, non tamen [p. 156] otiosam provinciam fore.