Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
cum cetera, quae continuis cladibus fortuna
minuerat, quantum consiliis humanis adsequi poterant,
patres explessent,
[2]
tandem se quoque et solitudinem
curiae paucitatemque convenientium ad publicum consilium respexerunt.
[3]
neque enim post L. Aemilium et
C. Flaminium censores senatus lectus fuerat, cum tantum
senatorum adversae pugnae, ad hoc sui quemque casus
per quinquennium absumpsissent.
[4]
cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum amissum profecto
tandem ad exercitum, exposcentibus cunctis rettulisset,
tum Sp. Carvilius, cum longa oratione non patrum
solum inopiam sed paucitatem etiam civium, ex quibus
in patres legerentur,
[5]
conquestus esset, explendi senatus
causa et iungendi artius Latini nominis cum populo
Romano magnopere se suadere dixit, ut ex singulis
[p. 150]
populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres
Romani censuissent, civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum legerentur.
[6]
eam sententiam
haud aequioribus animis quam ipsorum quondam postulatum Latinorum patres audierunt;
[7]
et cum fremitus
indignantium tota curia esset, et praecipue T. Manlius
esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua
quondam in Capitolio consul minatus esset, quem
Latinum in curia vidisset, eum sua manu se inter
fecturum,
[8]
Q. Fabius Maximus numquam rei ullius
alieniore tempore mentionem factam in senatu dicit,
quam inter tam suspensos sociorum animos incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.
[9]
eam unius hominis temerariam vocem silentio omnium
extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive
ad silendum in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum, obliviscendum, pro indicto habendum
esse.
[10]
ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem,
qui censor ante fuisset vetustissimusque ex iis, qui
viverent, censoriis esset, creari placuit, qui senatum
legeret, accirique C. Terentium consulem ad dictatorem
dicendum iusserunt.
[11]
qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam redisset, nocte
proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex senatus
consulto sine magistro equitum dictatorem in sex
menses dixit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.