30.
dum haec in Hispania geruntur,
Petelia
in Bruttiis aliquot post mensibus,
quam coepta oppugnari erat,
ab Himilcone praefecto Hannibalis expugnata est.
[
2]
multo sanguine ac volneribus ea Poenis
victoria stetit,
nec ulla magis vis obsessos quam fames
expugnavit.
[
3]
absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis quadrupedum suetae insuetaeque,
postremo coriis herbisque et radicibus et corticibus
teneris strictisque foliis vixere,
[
4]
nec ante,
quam vires
ad standum in muris ferendaque arma deerant,
expugnati sunt.
[
5]
recepta Petelia Poenus ad Consentiam
copias traducit,
quam minus pertinaciter defensam intra
paucos dies in deditionem accepit.
[
6]
isdem ferme diebus
et Bruttiorum exercitus Crotonem,
Graecam urbem,
circumsedit,
opulentam quondam armis virisque,
tum
iam adeo multis magnisque cladibus adflictam,
ut omnis
aetatis minus duo milia civium superessent.
[
7]
itaque
urbe a defensoribus vacua facile potiti hostes sunt;
arx tantum retenta,
in quam inter tumultum captae
urbis e media caede quidam effugere.
[
8]
et Locrenses
descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine
a principibus.
[
9]
Regini tantummodo regionis eius et in
fide erga Romanos et potestatis suae ad ultimum
manserunt.
[
10]
in Siciliam quoque eadem inclinatio animorum
[p. 159]
pervenit,
et ne domus quidem Hieronis tota
ab defectione abstinuit.
[
11]
namque Gelo,
maximus stirpis,
contempta simul senectute patris simul post Cannensem
cladem Romana societate ad Poenos defecit,
[
12]
movissetque in Sicilia res,
nisi mors adeo opportuna,
ut patrem
quoque suspicione aspergeret,
armantem eum multitudinem sollicitantemque socios absumpsisset.
[
13]
haec eo
anno in Italia,
in Africa,
in Sicilia,
in Hispania vario
eventu acta.
exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit, ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset,
dedicare liceret.
[14]
senatus decrevit, ut Ti. Sempronius
consul designatus, cum magistratum inisset, ad populum
ferret, ut Q. Fabium duumvirum esse iuberent aedis
dedicandae causa.
[15]
et M. Aemilio Lepido, qui consul
augurque fuerat, filii tres, Lucius, Marcus, Quintus,
ludos funebres per triduum et gladiatorum paria duo
et viginti in foro dederunt.
[16]
aediles curules C. Laetorius
et Ti. Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in
aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.
[17]
plebei ludi
aedilium M. Aureli Cottae et M. Claudi Marcelli ter
instaurati.
circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius
consul idibus Martiis magistratum init.
[18]
praetores
Q. Fulvius Flaccus, qui antea bis consul censorque
fuerat, urbanam, M. Valerius Laevinus peregrinam
sortem in iuris dictione habuit; Ap. Claudius Pulcher
Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti sunt.
M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit,
[19]
quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia prospere rem gessisset.