Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclutos nobilitate ac divitiis.
[2]
eo
Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps
[p. 133]
factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos, filium
iuvenem adduxit,
[3]
abstractum a Deci Magi latere, cum
quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum
foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram
civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
[4]
huic
tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam
purgando placavit,
[5]
victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui
convivio neminem Campanum praeterquam hospites
Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat.
[6]
epulari coeperunt de die, et convivium
non ex more Punico aut militari disciplina esse, sed,
ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa,
omnibus voluptatium inlecebris instructum.
[7]
unus nec
dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis
Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.
[8]
solis ferme occasu
patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius,
ubi in secretum—
[9]
hortus erat posticis aedium partibus—pervenerunt, 'Consilium' inquit 'adfero, pater,
quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad
Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo
maiore dignitate et gratia fituri simus Campani, quam
umquam fuimus.'
[10]
cum mirabundus pater, quidnam id
esset consilii, quaereret, toga reiecta ab umero latus
succinctum gladio nudat. '
[11]
iam ego' inquit 'sanguine
Hannibalis sanciam Romanum foedus. te id prius
scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.