quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, [10] isdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. [11] supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites amisit; signa militaria ad quadraginta unum cepit. pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. [12] et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. supra quinque milia captivorum sub hasta venierunt; [13] praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.