previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat: id caput Uolscorum, eam fuisse originem proximi belli. [2] sed magno apparatu tormentis machinisque tam ualida quia nisi urbs capi non poterat, relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. [3] inter sermonem eiuscredo rem Antiatem diuturniorem manere dis cordi fuisselegati ab Nepete ac Sutrio auxilium aduersus Etruscos petentes ueniunt, breuem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. eo uim Camilli ab Antio fortuna auertit. [4] namque cum ea loca opposita Etruriae et uelut claustra inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid noui molirentur et Romanis reciperandi tuendique cura erat. [5] igitur senatui cum Camillo agi placuit ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur. [6] quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui in Uolscis erat mallet, nihil recusauit; Ualerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Ualerio in Uolscos missi. [7] [p. 6016]profecti ab urbe Sutrium Furius et Ualerius partem oppidi iam captam ab Etruscis inuenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim hostium ab se arcentes. [8] cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam dedit. [9] itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta spe scalis capi urbem posse quam ut auersis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet. [10] quod simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos circumstaret, et moenia summa ui oppugnari et intra moenia esse hostem <ut> uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere. [11] magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis intra moenia caesi, Ualeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere. [12] Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepete
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Harper's, Nepĕté
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AC´TIO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NE´PETE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SU´TRIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: