previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Camillus, consilio et uirtute in Uolsco bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus collegam patientia et moderatione insignis, [2] magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem annum L. et P. UaleriisLucio quintum, Publio tertium—[et] C. Sergio tertium LicinioMenenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio Maluginense. [3] [p. 6044]censoribus quoque eguit annus, maxime propter incertam famam aeris alieni, adgrauantibus summam etiam inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis eleuaretur quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum uideri expediebat. [4] creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis, coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. [5] igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut dis non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit. [6] eam uero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam partem a parte ciuitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis atque aliis hostibus; [7] passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum, ab Satrico Uelitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de leuando fenore et finem aliarum iniuriarum agentem. [8] quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque neruo debeatur. [9] [p. 6045]merces seditionis proposita confestim seditionem excitauit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli nouas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicio et consensu plebis impediri coepta; [10] nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor <in> praesens cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus essetquippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino [11] consedisse nuntiabaturinterim tribunos plebis fama ea ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum ualuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: