Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. at in parte altera senatus de secessione in domum priuatam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole libertate agitat.
[2]
magna pars uociferantur Seruilio Ahala opus esse, qui non in uincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura ciuis finiat intestinum bellum.
[3]
decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
[4]
tum tribuni consulari potestate tribunique plebi—nam et <ei>, quia eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant—hi tum omnes quid opus facto sit consultant.
[5]
[p. 6032]cum praeter uim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis:
[6]
'quid patrum et plebis certamen facimus, quod ciuitatis esse aduersus unum pestiferum ciuem debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat?
[7]
diem dicere ei nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non secum certari uiderint et ex aduocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati fauebunt suae.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.