Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. [p. 6060]prius circumactus est annus quam a Uelitris reducerentur legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores erant, plebes reficiebat.
[2]
tribuni militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Ueturius.
[3]
principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum tribus uocarentur nec intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt.
[4]
dictatorem dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium uocant.
[5]
cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et 'uti rogas' primae tribus dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit,
[6]
'Quirites, iam uos tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis partam, uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis uniuersae quam uestra causa dictator intercessioni adero euersumque uestrum auxilium imperio tutabor.
[7]
itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis; si aduersus intercessionem tamquam captae ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam a se ipsa dissolui non patiar.'
[8]
[p. 6061] aduersus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emouerent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.
[9]
terrorem ingentem incusserat plebi: ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit. sed re neutro inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset;
[10]
sed auspiciis magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator—quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius uictus esset?—
[11]
et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum;
[12]
simul quod eo tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi uidebat,
[13]
obsistere potuit aut ne illas quidem propter quas et haec lata erat impedire; et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis consularibusque certatum uiribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.